VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 143

143 1415. Budae, die dominico proximo post festum divisionis apostolorum (16. julii). Rex Mathias mandat omnibus capitaneis et offlcialibus suis in civitate Segniensi, nunc constitutis et in futurum constituendis, firmissime et sub poena et nota infidelitatis, quatenus omnia jura, privilégia, libertates et consuetudines civitatis Segniensis et praesertim in et de solutione tricesimae firmiter observent. Autographum membraneum sub nro. VII. 1477. Budae, feria sexta proxima post festum beatorum Viti et Modesti martyrum (20. junii). Rex Mathias mandat firmiter Marino Sonkom de Ragusio, capitaneo Segniensi, quatenus judicem et cives civitatis Segniensis a modo et deinccps in omnibus ipsorum libertatibus et consuetudinibus, quibus ex antiquo gavisi sunt, conservare modis omnibus debeat. Autographum in charta Fase. I., sub nro. 2. 1479. Budae, in festo sacratissimi corporis Christi (10. junii). Rex Mathias mandat firmissime castellanis castri sui Brynnye, quatenus a modo a Segnien­sibus vel eorum altero, rebusque et bonis ipsorum quibusvis in possessione Hrepeth aut aliis in pertinentiis dicti castri Brynnye, nulluni tributum, nullamque tributariam solutionem petere vel exigere debeant. Autographum membraneum sub nro. VIII. 1482. Budae, in festo beati Gregorii papae (12. martii). Rex Mathias eximit judicem et juratos ceterosque cives et incolas civitatis Segniensis propter inopiam et paupertatem ab omnibus taxis suis ordinariis et extraordinariis infra integrorum quinque annorum spatia. Autographum in charta Fase. I., sub nro. 3. 1485. In castris suis in obsidione Viennae, vigesima die Április. Rex Ma­thias praeficit reverendum Dominicum, praepositum ecclesiae Albensis, in gu­bernatorem castri et civitatis Segniensis ceterorumque castrorum et locorum suorum maritimorum. Autographum in charta Fase. I., Sub nro. 4. 1488. Viennae, sabbato proximo ante festum sanetissimae Trinitatis et individuae Unitatis (31. maii). Rex Mathias in perpetuum eximit civitatem Segni­ensem, tanquam regni sui clavem et antemurale inter alias regni sui civitates, ab omni solutione taxarum seu contributionum suarum unius aurei, quam sin­gül is annis solvere debuit. Autographum membraneum sub nro. IX. 1488. Viennae, sabbato proximo ante festum sanetae Trinitatis (31. maii). Rex Mathias mandat juratis ceterisque civibus oppidorum Brynye et Modrussiae, quatenus a modo cives Segnicnses et communitatem civitatis Segniensis juxta vetustam ipsorum consuetudinem ad usum silvarum suarum et pascuarum ad­mittere debeant. Autographum in charta Fase. I., sub nro. 5. 1489. Budae, feria sexta proxima ante festum beati Urbani papae (22. maii). Rex Mathias Segniensibus concedit, ut pro commodo et utilitate civitatis suae nundinas seu fora annalia libéra singulis festivitatibus beatorum Petri et Pauli apostolorum, nec non aliis diebus ipsas festivitates praecedentibus et sequentibus perpetuo celebrare possint. Autographum in charta Fase. L, sub nro. 6. jé

Next

/
Thumbnails
Contents