VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 93

93 consuetudinem regni Croatie; item si ipsum testatorem prolis solacio carentem de hoc seculo migrare contingent, extunc nobilis domina consors ipsius testa­toris, vita sibi durante super possessionibus prefati testatoris se moris debito concedenter nutrire, vestire et in eisdem perseuerare possit atque valeat, post mortem vero prefate domine voluit, vt omnes possessiones eiusdem testatoris, prêter premissas vt prefertur alienatas et traditas, in magniflcum Petrum filium Pauli comitem Zrini et fllios eiusdem hereditarie condescendant et devoluantur, secundum consuetudinem regni Croacie, tanquam in fratres ipsius proximiores per lineam consanguineitatis ipsum pertinentes, quos in proximiores fratres eius­dem per lineam consanguineitatis pertinere allegabat, saluo tarnen semper inven­tario eiusdem testatoris in facto rerum et bonorum mobilium ipsius testatoris, manu venerabilis fratris Mariani gvardiani de dicta Berberio scripto et sigillo ipsius testatoris consignato. Comessarios autem suos, testamenti videlicet huius sui, fecit, constituit et ordinauit Vgrinum filium Nicolai Vgrinchich, Gregorium filium Mikczi Krywchich, Petrum Obradich et Paulum Ztoysicz de dicta Berberio; si vero alicui ipsorum suorum comessariorum de hoc seculo migrare contingent, infra tempus difinitionis huius legationis, extunc ceteri comessarii prescripti loco ipsius defuncti alium comessarium constitui liberam habeant facultatem atque potestatem. In cuius rei evidentem perpetuamque firmitatem présentes cum appen­sione sigilli nostri duximus concedendas. Datum sequenti die festi beati Mathie apostoli, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo. Nos igitur -supplicationibus prefatorum Georgii, Pauli et Pétri, per eos nobis vt pre­mittitur porrectis, fauorabiliter inclinati, pretactas litteras antefati capituli non rasas, non cancelatas, nec in aliqua sui parte suspectas, ymmo mere et sincère veritatis integritate prepollentes, presentibusque de verbo ad verbum insertas, quo ad omnes earundem clausulas, articulos et condiciones, ratas, gratas et acceptas habentes antefatis Georgio, Paulo et Petro perpétue valituras innuando confirmamus ac auctoritate gubernationis nostre consensum nostrum prebemus beniuolum pariter et assensum, harum nostrarum, quibus sigillum nostrum quo vti gubernator Regni fungimur est appensum, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in civitate Pestiensi, feria quinta proxima ante festum nativi­tatis beati Johannis baptiste. Anno domini millesimo quadringentesimo quadra­gesimo septimo. Izvornik u ugarskom drž. arkivu u Budimpešti. VI. 1454. Mletci, 16. listopada. Franciscus Foscari, dei gratia dux Venetiarum etc. nobilibus et sapientibus viris Petro Basadona de suo mandato comiti et Petro de Mulla vicecapitaneo Jadre ac successoribus suis fidelibus dileetis salutem et dileetionis affectum. Venerunt ad nostram praesentiam sapientes viri Simon de Georgiis orator no­bilium et Donatus Luce Subich orator popularium fidelissime comunitatis nostre Jadre, et nobis porrexerunt nonnula capitula, ad que cum collegio auctoritate nostri consilii rogatorum fecimus nostras responsiones, sicut in fine cuiuslibet eorum particulariter continetur.

Next

/
Thumbnails
Contents