VIESTNIK 9-10. (ZAGREB, 1941.)

Strana - 74

74 Christi perpetuo celebrandum et si quilibet ex duobus Commissa­rijs meis infrascriptis celebrationi Anniversarij antedicti per tem­porum sucessiones interesse voluerit, habeat quilibet interveniens unam candelam ceream ponderis mediae librae prô quolibet, vice qualibet. Item tertium instituo Anniversarium unius Missae cum cantu celebrandum pro Anima mea Singulis Annis in perpetuum eo die, quo humanam carnem me relinquere contigerit ad Altare S. Ioannis Protectoris mei, et si Commissarij interesse voluerint anniversarijs pro tempore celebrandis habeat in perpetuum quilibet eorum inter­veniens candellam unam ceream ponderis mediae librae vice qua­libet. Et quia Petrus Pater meus simul cum alijs ad devotionem Cru­cifixi proficisci solitis ceperant edificare Ecclesiam S. Hyeronimi in Insula Buae loco dicto Missevaz, caeteris vel mortuis, vel opus deterentibus, ipse continuavit sed morte praeventus perficere non potuit, quod Iacubina eius soror meaque Amita de me, et de tota familia optimè mérita perfecit. Cumque Paternae intentionis erat Heremitam aliquem invenire qui ibi habitando Ecclesiam custodiret neque hucusque ullus invetus fuit; ideo si ulio unquam tempore aliquis inveniretur, qui ibi habitationem construere vellet, qui esset vir discretus ad opinionem meorum Commissariorum sol­vendo scilicet ducatus decern singulo Anno, dummodô intra tem­pus quinque Annorum perficiatur habitatio, et pro ipsius Eccle­siae, et Heremitae manutentione, relinquo terrena mea posita in eadem Insula Buae, alterum positum in Valle dicta Rosaz, quod pendit singulis Annis quartas quinque Ordei et alia duo penes do­mos illorum de Dobricich que solvunt libras viginti quatuor soli­dos sexdecim singulis annis, quorum usus fructuum relinquo Here­mitis qui prô tempore habitabassent prope dictam Ecclesiam Sancti Hyeronimi in perpetuum, sed quandocumque, vel quotiescumque in perpetuum contigerit ibi deficere Heremitas, vel ipsis habita­tionem aliquo casu deserentibus, redeat terrena supradicta ad pos­sessions hereditatis meae vice qualibet, obligati sint e fructibus eorumdem terrenorum, in perpetuum manutenere et conservare eandem Ecclesiam, et singulis annis in perpetuum celebrari facere Missam die Festo Sancti Hyeronimi in eadem Ecclesia pro Anima constructorum eiusdem. Bonorum autem meorum, Amitae sequens consilium divisionem fieri volo, cupioque eum, qui cognomen Gentilium, et Stematis insignia habiturus est honorificentia ser­vare; Ideo Duas Nepotes ex Fratre habeam, tarnen ambarum descendentes uno eodemque tempore substituere volui, sed ipso-

Next

/
Thumbnails
Contents