VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 60

60 iudicio extraserialiater ut supra per eundem dominum vicecomitem cum assessore assumpto existente, ac post torturam dicta Margaretha Vlaho­vich demortua, Franciscus autem Vlahovich in torturali examine subsi­stens absolutus est, Joannes vero, velut non interceptus iudicatus non fuit. 6. 1747. 14. aprila. U Zagrebu. Sagis actualiter in carceribus magistratualibus propter defectum necesariorum inquisitionum detentis pro sexta terminus consistitur. 7. 1747. 17. decembra. U Zagrebu. Processus fiscalis magistratualis, contra Catharinam Rokath ma­giae incusatam, quare ex puris suspicionibus capta, ob insufficientiam contra eandem maginalis probae absoluta et erga duorum de non offen­dento fideiussoriam cautionem demissa est. 8. 1753. U augustu. U Zagrebu. Quando quidem sua excelentia illustrissimus dominus comes banus, spectabili ac magnifico domino vicebano medio suarum de dato Viennae, octava novembris 1752. expeditarum literarum earn suae maiestati sa­cratissimae circa realem sagarum existentiam semel i nclaris esse volentis, benignam positiuam esse voluntatem insinuasset, quatenus disponere­tur, ut una qualificata saga nondum tarnen sententionata pro subeundo ibi­dem examine sub débita comitiva Viennam deducatur, quae si sea inventa fuerit, ad suam competentiam iterate pro executione remittetur, hinc praeattactae litterae et consenquenter benigna in iisdem contenta suae maiestatis sacratissimae dispositio pro futura dominorum officialium comitatensium directione et in occursu eiusmodi casus debito eidem more gerendo, in praesenti sedis iudicariae consessu publice lecta et publicata fuit.

Next

/
Thumbnails
Contents