VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 52

esse conditionis, quoad nobilitatem, ideo ex captions in causam attractus non tenere, de caetero peteret ut supra. Pro in causam attracto cum eadem qua supra protestatione super uniuersis, per procuratorem fisci allegatis dicit, recenter praetensam quandam attestationem Magdalenae torturae nihil contra se militare, quia modernus in causam attractus complex maleficii dictae Magdalenae non esset. Et quia idem in causam attractus nobilis persona ab antiquo extitisset, licet enim aliquid edixisset, super quo in priori motione prae­tensae causae nulla mentio facta fuisset, neque citatus super iisdem recenter prolatis extitisset, ideo neque respondere teneretur. Quantum ad nobilitatem Casparis attinet dixit, licet eandem a caesarea maiestate forte impetrasset, quia tarnen ab aliquot annis in sede comitiorum huius regni confirmandam non produxisset, neque ad fidelitatem regno Scla­voniae juramentum praestitisset, ideo eiusdem armales inuigorosae essent, neque eidem suffragari, de reliquo peteret ut supra. Actor prioribus suis inhaerendo dicit, praefatum in causam attrac­tum nobilem esse, actori minime constare, et licet esset, propter huius­modi crimen et scelus, quale eidem minime patriocinari posse. In causam attractus dicit praemissum Michaelem Kusseuich in loco delicti compraehensum non esse. Deliberatum est. Lectis partium allegationibus, citatorum authorurn authoritatibus et exinde collecta negotii difficultate, pro eodem facili­tanda et securius determinanda, causa praescripta ulterius per commu­nem inquisitionem inquirenda remittitur, nouo in suo vigore permanente. Anno eodem. Die 3. septembris. Reassumpta penes nouum eadem causa coram domino judice et senatu, praesente ibidem generoso domino Petro Znika, magistro prothonotario regni Sclavoniae, et Laurentio Dre­noczi, judice nobilium comitatus Zagrabiensis; caeteris extraneis absen­tibus. Procurator actoris idem qui supra priora sua allegata pro repetitis habendo, addit testimonia quaedam, et in scripto producit contra eun­dem in causam attractum debito legitimoque modo facta, quod mimirum ille anno praeterito coram certis personis in attestatione producta clarius specificatis ore suo confessus fuisset, se olim, dum junior fuisset in con­sortio et conuentu sagarum fuisse aliquot annis, asseruissetque inde se scire homines ab infirmitatibus curare, quia ibi in praemisso conuentu et consortio sagarum et magorum didicisset, unde elicitur manifeste, quod cum ille uteretur scientia et doctrina etiam de praesenti, quam inter illas didicisset, ilium participem esse magiae et maleficiorum illo­rum etiam de praesenti. Deinde certrum esset juxta confessionem oris

Next

/
Thumbnails
Contents