VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)
Strana - 50
60 cam fisci stare non posse, extraneas enim consuetudines in palriam, quae patriis legibus praeiudiciosae essent, introducendae minime sunt admittendae. Actor prioribus suis inhaerendo dicit, precitatum authorem hactenus in similibus casibus tarn in regno Hungariae, quam etiam hoc Sclavoniae usitatum et admissum, imo practicatum esse, in causa veneïicarum Zamoboriensium, ac proinde exceptionem in causam attracti non tenere. Pro in causam attracto dicit Toletum solummode ad forum spiritual pertinere et casus conscientiae examinare, ad jura autem regni Hungarie quousque leges partiae suppetunt, pertinere nihil. Deliberatum est. Quandoquidem in causam attractus inhibitionis per fiscum factae et novi judicii repraesentationis tempore, contra ea neque excepisset, neque opposuisset, idem nouum vigorosum esse, ipsumque fiscum vigore eiusdem cum et publici boni hic respectus esset, agere posse. Pro in causam attracto super deliberatione et dicit coactiue ulterius, ipsam attestationem Magdalenae nihil noui, quod in priori processu causae non fuisse ventilatum, in se continere, quia licet dicat illam interfuisse superstitiosis actibus, id in remoto loco, non vero actus per Magdalenam et consortem Michaelis Kussevich patratus fuisset aliis quibusdam et certis suis laboribus implicatus modernus in causam attractus eo tempore extitisset, neque coopérasse alio modo, quam cuneum fabricando de ligno glogh, nesciendo quo fine eodem uti velit, quid aut qualiter cuipiam nocere, quod autem non inhibuerit actum perpatratum, dicit se non potuisse effrenem uxorem cogère, sed saepius, pro minimis rebus ab eadem impetitus, uix mortem evasisset. Quantum antem attinet de questione cum domino pictore 1 ) per ipsum in causam attractum factae, uti praetenditur de trasfugitione animalium suorum ad Jelenouechkam, hanc recognitioni eiusdem in causam attracti pictoris submitteret. Ubi autem dicitur in attestatione Magdalenae, quod modernus in causam attractus similes actus vidisset perpetrari, ubi antecedenter aliquando seruiuisset, hoc similiter submittit pictoris recognitioni, qui sine dubio recognoscet a se nunquam ea prolata fuisse. Quantum autem attineret ad attestationem privigni sui Gasparii Sidnich, dicit eiusdem testimonis locum dare non debere, quia saepius impie de matre sua jam defuncta locutus fuisset, et suae etiam vitae armatis manibus saepius *) Elias Bolff, pictor et inhabitator civitatis.