VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 186

SITNI PRINOSI DVA PRILOGA K SPOMENICIMA HRVATSKIH SABORA. Kao nadopunjak monumentalnom djelu dr. F. Šišića: »Acta comitialia«, priopćujemo ovdje ova dva dokumenta: 1577. 28. oktobra. U Zagrebu. Mihalj Vurnovečki izvješćuje ugarsku komoru o slabom uspjehu utjerivanja poreza. Reuerendissime, generosi et magnifici domini domini et patroni gratiosissimi atque confidentissimi. Post seruitiorum meorum deditissimam commendationem. Iam dudum cum meis rationibus juxta mandatum reuerendissime g. et mag. domi­nationum vestrarum coram eisdem comparuissem, verum sera atque lenta ac negli­genti quorundam dice sue sacr. maiestatis administratio quaminus id factum est. fuit in causa. Nunc nouissime celebrata Zagrabiae dominorum et nobilium congre­gatione conclusum et determinatum est, vt horatim restantiae vniuersae annorum P'aeteritorum et praesentis quoque dice regie maiestatis manibus meis administren­tur, ex quibus certe non multas acceptavi. Decreui cum domino vicebano, vt iam et per comitatis ipsos villatim quidem procederem, restantiasque, vnusquique tarn dominorum, quam nobilium de facto manibus meis praesentaret, in quorum exactio­ne dies noctesque hue atque illuc cursitarem, quibus vel in toto aut in parte exactis ad dandam rationem ad reuerendissimum g. et m. d. vestras properabo, quas deus omnipotens diu conseruet felicissime. Quibus me et mea vnice commendo. Datae Zagrabia, in festo beatorum Simonis et Jude apostolorum, 1577. Reuerendissime et m. g. et magnificarum d. vestrarum perpetuus seruitor Wrnoczy, m. p. Nö hrptu: Reuerendissimo, generosis et magnificis dominis praefecto et consi­liariis camerae s. caes. maiestatis Hungarice etc. dominus et patronis gratiosissimis utque confidentissimis. Posonium. Bilješka primitka: 23. 9bris 1577. Dicatio Wrnoczy. Original na papiru, u drž. arkivu u Zagrebu: Liber dicae Sclauoniae. 1589. 2. decembra. U Varaždinu. Ban Toma Erdödy piše Ivanu i Petru Kegle vicu, da dodju na sabor 4. januara 1590. u Zagreb. Magnifici domini, amici et vicini nobis obseruandissimi, salutem et officiorum nostrorum commendationem. Cum plurime atque adeo graues et ardue tarn conîi­niorum tarn vero publicae huius regni necessitudines aliique ineuitabiles fere casus interuenerint, ex quibus non modo maiora incommoda communium rerum oriri posse videantur, verum etiam instantis octaue festi Epiphaniarum domini cele­bratio impediri turbarique valeret, quarum quidem necessitatum non postremum fore censemus inopinatum ex hac vita decessum egregii Michaelis Vrnoczi, vice­prothonotarii regni Sclauoniae, deliberauimus deo optimo maximo aspirante, his et aliis similibus ingerentibus aduersis casibus occasionem passim in regnum... pandi antecapere (!), ac ex vniuersorum statuum et ordinum regni maturo consilio et sententia eiusmodi maus occurrere, quo vero facilius oportunioreque occasione

Next

/
Thumbnails
Contents