VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 128

12Ö Decimus quintus testis nobilis loannes Posegay, adiuratus et exa­minatus fassus est per omnia ut precedens decimus quartus testis. Sedecimus testis nobilis Marcus Paprathowych, adiuratus et exa­minatus fassus est, qualiter ipse oculis vidisset Blasium Kerpych inter Thwrcas ambulantem, castraque et fortalitia Posegana occupantem. Originalni koncept u arkivu zagreb kaptola: Loc. cred. ser. chronol. 1553. 2. 1554. 22. juna. Iskazi svjedoka ob podsadi Velike i padu njezinom (1553.) 1554. die dominico proximo post octauas Corporis Christi, fassio testium ex parte Iwanacz. Primus testis Simon Ztwparych, iuratus et examinatus fassus est scitu in hunc modum, quod quidam ex nobis discesserant ad Loynam, et ut opinamur, quod ipsi concitauerunt bellum, quod venit, et nos una cum rebus abduxerunt, et cum peruenissent circa fluuium Lonye ibi spo­liauerunt nos. 2dus testis Martinus Swryanach de Horogwycza, iuratus et exami­natus fassus est scitu, quod post occupationem arcis et deditionem We­likenses populi, et cum profugissent cum Marco Jelych et Nicolao Ban cum familia et rebus et nos insecuti sunt ciuies Velikenses, eripuerunt res nostras et familiam nostram abduderunt captiuam et Thurce pro se usurpauerunt; et fassus est, quod cum venisset ad Lonyam reperit pre­notatos duos conciues suos, qui similiter profugerant amissis omnibus bonis et familia, et quod suasissent Martino Jagethych, ut iret pro eis, sed quod non miserunt Welikenses ut irent pro eis. 3us testis Petrus Grabanthych de eadem, iuratus et examinatus fassus scitu est per omnia ut primus, dixitque se esse inconscium si quis ex eis misisset pro bello. 4us testis Thomas Gywrsych de Horogwycza, iuratus et examinatus fassus est scitu, quod adhuc ante obsidionem castri Welike venisset ad Zyzyam mercatum negotiatum, interim obsessa et capta est Velika, col^ lectum (?) est bellum et profectum est versus Velikam et acceperunt po­pulum una cum rebus, me etiam cum eis existentem, et quod reperissemus eos dormientes, et videntes Christianos nos esse, aliqui prompti fuerunt nobiscum ire, aliquos fuisse tarnen quosdam, qui fugam dederunt, et quidam non libenter nobiscum iuerunt, sed ui coacti. Et cum peruenis­simus ac apropinquassemus castro Lonye, quidam ex nobis quattuor, quorum vnus erat Jandreych Berlobasych de Vinodol, oppresserunt soro-

Next

/
Thumbnails
Contents