VJESNIK 7. (ZAGREB, 1937.)

Strana - 65

65 iuuenes et bene prouisi. Imprimus equitum 10.000 in ceruinis pellibus inductorum et insuper cataphractorum. Peditum uero 22.000. Eximius ubisque applausus, fistulae, tympana et tubae, plane ad stuporem, ma­xime, cum sua maiestas in persona omnes a principio usque ad finem obequitando reuidissent, unicuique officialism deponens pileum. Post­quam oaualerorum et notiorum spectatorum extabant circiter 6.000, inter quos aderat ipse quoque elector Saxoniae una cum praespecificatis suis. Circa finem 36 tormenta ordine ter exploserunt, ex quibus unum quodque trahebant fortes equi 16. Postmodum uero uniuersi et singuli milites omnes suas pixides similiter ter eiaculati sunt. Neque secus audiebatur, quam si coelum tonasset. His finitis sua maiestas supradictum electorem ad carpentum suum accepit et ad conuiuium secum in ciuitatem obduxit. 23. Fui in facie loci, ubi generalissimus et nominatissimus ille heros Bolstein, 1 ) quern omnes electores timebant, a suis multibus est occisus. Sua maiestas uisitauit etiam mentionatum electorem. 24. Erat sua maiestas in conuiuiis apud electorem mentionatum. Ego quoque apud acidulas fui. 25. Elector Saxoniae hora 6. matutina cum comitua aliquot caualeo­rum abiuit. Iterato fui apud acidulas et postmodum in castello Leden­stein dicto, in quod se receperat Ferdinandus 3-tius imperator, uolens Egram ab obsidione Suecorum eliberare (sed iam capta erat et pos­sessa 2 annis, neque restituta aliter quam tempore pads), et nisi fuissent Croatae ad latus sue maiestatis, pro certo aut capta aut mactata fuissent sua maiestas, in tantum pugnauerunt Sueci, ut uix non victores euaserint, tandem periere ex illis 400, alias erant exmissi saltern 1000 sed selectis­simi. Iam unus ex illis plane ad ultimam portam cubiculi peruenerat (ubi latebat sua maiestas) interogando: Bu ist Johannes Kazer? qui per vigi­les satrapas occisus mansit ibidem. Derelicto, postmodum a sua maiesta­te castello, iterum per Suecos immediate est in cineres redactum, manen­tibus solummodo muris. Circa circum hoc castellum iacebant castra cae­sarea et tarnen penetrarunt viam absque scitu Sueci. 26. Mouimus nos Egra de mane, transeuntes aliquot desolatos pagos et segregantes ab aula, deinde prandentes in pago misero Hoberzperg, et peruenimus ad noctem in ciuitatem Karlspodn, ubi sunt eximiae uirtutis termae, qtuarum inuentor Carolus 4. imperator est, per venationem et fugam cerui a cane venatico in anno 1309., ubi ceruus transaltauerat aquam bulientem et canis combustus. 27. Finitis deuotione, balneo et prandio transiuimus altissimos montes et pernoctauimus in ciuitate Taizn. Hac die comedi ex arbore cerasa, immo erant aliqua adhuc immatura. *) Wallenstein. ;

Next

/
Thumbnails
Contents