VJESNIK 7. (ZAGREB, 1937.)

Strana - 40

40 Pismo papino glasi: Clemens Papa VII. Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictio­nem. Nuper ecclesie Traguriensis, ex eo quod venerabilis frater Thomas Niger et administrationi diete ecclesie, cui praeerat, in manibus nostris sponte et libere cessit, nosque cessionem simul admittentes de persona tua nobis et fratribus nostris sanctae Romana ecclesie cardinalibus tuo­rum exigentiam meritorum accepta, de eorundem fratrum nostrorum Con­silio prouidimus: teque il-li prefecimus in episcopum et pastorelli curam et administrationem ipsius ecclesie tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo. Tecumque vt canonicatum et prebendam et archi­presbiteratum ecclesie Spalatensis et nonnulla alia beneficia diocesis Spalatensis, que ex dispensatio-ne apostolica obtinebas, etiam postquam munus consecrationis susceperis ac regiminis et ad'ministrationis diete ecclesie Traguriensis et bonorum eiusdem possessionem assecutus fores, una cum dicta ecclesia Traguriensi retinere valeres dispensauimus, prout in litteris desuper conficiendis latius explicabitur. Cum autem sicut acce­pimus, fructus, reditus et proventus diete ecclesie Traguriensis, per assi­duas Turcarum Christi nominis ho<stium incursiones in partibus illis pauci sint et forsam in futurum, quod Deus avertat, nulli erunt, nec tu ad presans habeas quomodo speres litteras apostolicas intra tempus et iure statutum seu alias quomodolibet etiam per constitutiones nostras prefixum expedire et iura camere apostolice ac aliorum officialium per­solvere; ispiusque Thome, avunculi tui attentis indefessis laboribus, quos pro catholica fide, proque populis Croatiae, Dalmatiae et Sclavoniae in fide domini nostri lesu Christi conservandis, et ad charissimos irt Christo filios nostros Ungarie, Bohemie et Polonie reges et alios principes chri­stianos eundo et redeundo pertulit, ac presertim cum nuper eum pro liberatione oppidi Clissii per trimestre ab eisdem Turcis obsessi miseri­mus, sua industria oppidum ipsum ab obsidione huiusmodi liberauit, et Turcas illud obsidentes profligauit, ac triticum et alliai quae pro ipsius oppidi defensione erant necessaria et de mandato nostro ei consignata. vt oppidum ipsum pro reipublice Christiane defensione conseruari possint, et propterea primo semestre et deinde ab illius fine computandomi bien­nium cum dimidio ad litteras super prouisione et prefectione de persona sua eidem ecclesie Traguriensi alias factis concessimus, ac semetre ad biennium cum dimidio huiusmodi prorogauimus. Itaque interim diete ecclesie Traguriensis et bonorum possessionem capere et fructus perci­pere posset. Volentes igitur, vt gratia eidem Thome episcopo facta suffra­gete tibi, vt litteras super prouisionem et prefectionem de persona tua eidem ecclesie Traguriensi factis durante dicto biennio cum dimidio expe­dire minime tenearis, nisi Thomas epscopus ipse interim decederet. In

Next

/
Thumbnails
Contents