VJESNIK 7. (ZAGREB, 1937.)
Strana - 29
1. 1463. 17. oktobra u Pakracu. Commissio propria domini regis. Nos Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, quod nos considérantes illas fidelitates et ilia fidelia seruicia, quas et que fidelis noster egregius Radych filius Radozaw bani erga nostram maiestatem ostendit, nam ipse Radych vnacum Vtyhna carnali, ac Iwan filio Johannis, patruele fratribus suis, postquam vltra fluuium Zawe gentes nostras contra Turcos versus regnum nostrum Bozne transfretare fecimus, ad nostram maiestatem venit et ad nostra seruicia aplicuit, horum igitur intuitu volentes eidem regio nostro occurrere fauore, vniuersa et quelibet castra et possessiones, tarn scilicet ilia et illas in quarum paeifico dominio idem Radych predecessores suos et ipsius Iwan videlicet Radozaw banum, et Petrum wayuodam perstitisse, quam vero ilia et illas, quas et que condam illustris Stephani Thomais et Stephanus Stephanus, alias reges dicti regni Bozne ipsi Radych dédisse et se ipsos in dominio earundem perstitisse, sed medio tempore ad manus potentes deuenisse asserit, cum omnibus ipsarum vtilitatibus et pertinenciis quibuslibet, puta theloniis, terris arabilibus cultis et incultis. agris, pratis, pascuis, fenetis, siluis, rubetis, nemoribus, montibus, vaillibus, vineis, vinearum promontoriis, aquis, fluuiis, piscaturis, aquarumque locis, et generaliter quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum eorundem integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis. ad eadem et easdem de iure spectantibus et pertinere debentibus, sub ipsarum veris metis et antiquis, premissis ut prefertur stantibus et se habentibus, memorato Radych filio bani, et per ispum prefatis Wthyna carnali et Iwan patrueli fratribus eiusdem, ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis, noue nostrae donacionis titulo dedimus, donauimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irreuocabiliter tenendas, possidendas pariter et habenda, saluo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. quas in formam nostri priuilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Pekrecz, feria secunda proxima ante festum beati Luce Ewangeliste, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo tercio. Original na pergameni. Spoda je bio pritisnut veliki pečat. Sign.: R. 222. 2. 1465. 7. marta u Budimu. Commissio propria domini regis. Nos Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit