VJESNIK 7. (ZAGREB, 1937.)

Strana - 159

159 et mandamus, quatenus a modo preîatos Nicolaum et Joannem Iwanchych dictos, heredesque et posteritates ipsorum uniuersas in dicta sessione te domo in eadem constructa commorantes, pro liberis et exemptis, ipsumque Nicolaum Iwanchycii pro vero nobile reputare, tenere et habere debeatis et teneamini. Neque ab eisdem aut heredibus et posteritatibus ipsorum, ac domo ipsa eorundem et eius utilitatibus et pertinenciis aliquos census ordinarios siue extraordinarios contra formam pré­misse nostre libertacionis et exempcionis atque supportacionis graciose exigere et exigi îacere, aut eciam dictos Nicolaum et Joannem Iwanchych, aut heredes, poste­ritatesque quasuis ipsorum propterea in bonis aut rebus quibusuis eorum aut in per son is impedire et damnificare nullatenus presumatis, nec sitis ausi quoquo modo, gracie nostre sub obtentu, sed eis hane nostram beniuolam libertacionis, exempcio­nis atque supportacionis graciam modo premisso graciose oblatam et concessam perpetuis temporibus obseruare et per vos obseruari facere debeatis et teneamini. Secus nullo modo facere presumatis. Présentes autem in prescriptorum omnium fidem atque robur perpetuum sigilli nostri autentici inpendenti communiri fecimus, ac manus nostre proprie subscripeione consignauimus. Datum in Castro nostro Jaztrebarzka, décima quarta februaru, anno domini millesimo quingentesimo sexa­gesimo secundo. Idem banus qui supra manu propria. Izvornik u državnom arkivu u Zagrebu: De­posita Z. Z. Ivančici. Pisan je na pergameni, na kojoj visi o svilenoj vrpci pečat. 2. 1562. mjeseca marta. U Jastrebarskom. Nos Petrus Erdewdy de Monyarokerek, comes perpetuus Montis Claudii, ac regnorum Dalmacie, Croacie et Sclauonie banus. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniversis, quod nos cum an nonnullorum fidelium nostrorum instantissimam et humillimam supplicacionem nobis pro parte prudentum et circumspectorum Michaelis et Martini Iwanchych de Dworyan, nobis fidelium factam, turn eciam debitum habentes respectum ad integram fidem et fidelitatem fideliumque seruiciorum gratuita mérita eorundem, quibus ipsi ab olim predecessoribus nostris bone memorie, potissimum autem magnifico condam domino Petro Erdwdy seniori, domino videlicet et genitori nostro charissimo, deinde et nobis nulla locorum et temporum varietate pretermissa, absque eciam vlla perso­narum, rerum et impensarum ipsorum parsione fideliter constantissime iuxta possi­bilitatis ipsorum exigencia gratos et acceptos sese exhibuerunt, prout et in futu­rum exhibebunt, eosdem igitur Michaelem et Martinum Iwanchych tanquam vir­tuosus et mul[tum fidelitjate preditos, heredesque et posteritates ipsorum vniuer­sas in quadam media sessione et domo auitica eorundem, v[niu]ersis eciam predic[ta]rum medie sessionis et domus vtilitatibus et fructuositatibus et pertinenciis quibuslibet, que videlicet sessio et domus auitica nunc a porcio­ne fratrum ipsorum Nicolai et Joannis Iwanchych, bono animo et charitate fraternali mutuo prehabitis et vnitis diuisionibus, diuisionis modo sequestrata ces­sisset, ab vniuersis prouentibus, censibus, taxis nostris ordinariis et extraordinariis, necnon collectis aliisque quibusuis obuencionibus et seruiciis, que alias de ipsis sessione et domo predecessoribu nostris, vel autem nobis de facto prouenire et solui debuissent, vel prouenire deberent aut possent, libertamus, eximi­mus atque supportamus, e medio eciam aliorum colonorum in dicta Dwo-

Next

/
Thumbnails
Contents