VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 78

78 214. 1777. 11. augusta. Zahtjevi glede urbanijalnih odnosa Cvetkovićana prema gospoštiji kerestinačko j. Actione causaque praesente ex abrogatis prandiis per iudicem et subiudices villae Czvetkovich loco decimae majalium officialibus, decimatoribus arcis Keresztinecz dari antea solitis, suam originem summente et concomitanter ad plura puncta urbariali systemati cohe­rentia, ad concurrentes circumstantias per fiscum dominalem, acto­rem extensa existente: Quoniam benigna sub No 1. resolutio inau­dito dominio terrestrali erga subditorum villae Czvetkovich ad 9 idaealia puncta ellicitas fassiones elargita, usum anni decretorii 1755. per localem etiam commissionem regiam adrepertum stabiliret, sub­inde vero per certam contradictionem subditorum in causam attrac­torum, in capitulo Chasmensi anno 1669.(1) factam, in eo saltern sta­tum veteris urbarii, quod nempe villae Czvetkovich incolae loco vecturarum, 30 florenos rhenenses quottannis praestiterint, altera­tum esse imminet, fiscus autem ex adverso subditos in causam attrac­tos, ad comprobandam expositionem suam, tarn in praetensa contra­dictione capitulari Chasmensi, quam in fassionibus ad 9 idaealia puncta ellicitis contentam in ius citari fecisset, subditi porro citati nihil de iis, quae exposuerant, sub toto processu per quatuor annos ventilato probassent. Hinc, sicut sub A. A. in vidimato pari produc­tum urbarium antiquum eosdem subditos in causam attractos ad praestationem caponum, gallinarum, pullorum, ovorum, anserum, iuvencae, accipitrix, piscium et capreoli; praeterea ad solutionem pro festo sancti Georgii 24 hungaricalium seu florenorum rhenensium 30, ad censum item sancti Martini florenorum 33. xr. 45, necnon ad deci­mam maiaiium et apum, denique ad vecturas quatuor dandas obliga­tes diceret: Imo instrumentum proprium per subditos in causam attractos sub No 5. exhibitum, velut anno 1740., adeoque post con­tradictionem annis 41.° tardius emanatum, vecturas quatuor cum flo­renis 30 (quia hi pro censu sancti Georgii vi urbarii sub A. A. prae­stari debent) haud redemptas fuisse perhiberet. Itaque: 1°. Eosdem incolas in causam attractos ultra pretium naturalium, caponum nempe gallinarum, pullorum, ovorum, anserum, iuvencae, accipitris, piscium, et capreoli florenos 47 flor. xr. 27. exaequantium et ultra censum pecuniarium sancti Georgii et Martini florenos 33 xr. 45 constituentem insuper ad vecturas longas dictas, quatuor annue praestandas teneri et ad restantiam eatenus enatam quinque annorum compensandam obligari.

Next

/
Thumbnails
Contents