VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)
Strana - 54
54 sent; pro scitu ratione praeinserti testes id in medium adducentes, quod iidem testes, respective partim in expeditionibus contra Turcam sub Novi, Busin, Vranograd, Bella sztena, partim occasione motuum Rakoczyanorum in Hungaria habitis et vigentibus, servitia militaria, ubi et communitates antememoratae existebant et militabant, praestiterint. . Tertio. In vim ulterioris probae expositionis supraatacti memorialis sui producunt authenticas domini supramemorati iudicis nobilium, Ioannis Gaal testimoniales litera D. signatas tenoris sequentis: (Slijedi svjedodžba Ivana Gaala od 7. januara 1742.). Quarto et ultimo exhibent de anno 1737., occasione videlicet recenter exacti belli Turcici ad modernum excellentissimum dominum comitem, iudicem curiae regiae, eotum vero horum regnorum banum porrectum memoriale, quo mediante ex deductis ibidem rationibus apud eandem suam excellentiam instare solicitabant, quatenus easdem communitates ad productionem numerosiorum militum, quam per inclitos status et ordines ipsis impositi haberentur, non adigat, superindorsatione decreti banalis sub E. hulus tenoris: (Slijedi pretstavka draganićke i cvetkovićke općine sa riješenjem bana od 11. juna 1737.) Quibus itaque per easdem communitates pro fulcimento expositionis suae productis fundamentis, probis et testimonialibus in debitam considerationem assumptis, et exinde eveniente eo, quod praedictae communitates antehac semper et ab immemoriali in rebus et expeditionibus militaribus, non a privato quopiam dominio, verum inclyto ipso regno, eiusdem banis, vicebanis et officialibus regnicolaribus mandata et dispositiones percepissent, neque ad banderium et sub vexillum banderiale inclitae familiae Erdödyanae concurissent, verum circumstantia et necessitate ita occurente, jam sub earundem communitatum privato, jam vero comitatensi vexillis, utrobique tarnen sub directa et immediata dispositione et commanda regni et eiusdem officialium servitia militaria facere assoliti fuissent, ac taliter in producti privilegii regii continuato, quoad quaestionatam belligerendi obligationem usu semet extitisse probarent; sed et praeter praetermissa ad publicam notitiam clarum evaderet, quod saepefatae communitates occasione insurectionum et servitiorum militarium directe ab inclito regno necessaria mandata et dispositiones excepissent, taliterque in huiusmodi rebus militaribus inclitum regnum directam activitatem in iisdem communitatibus semper exercuisset, et in usu talis activitatis perstitisset. Procedentis in praemissa revisione et investigatione vicecomitis opinio est, ne earundem