VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 158

filii dicti Ludovici Zaboky ex memorata Catharina filia Joannis Be­dekovich progeniti, in quos causa haec Barbara consorte Stephani Drenoczy de Fejerkeö, filia vero eiusdem Ludovici Zaboky ex eadem Catharina filia Joannis Bedekovich procreata, decedente devoluta est, cum Joanne Ladomer homine banali executionem facere voluis­set memoratus Christophor Bedekovich eosdem repulerit ac hinc ad dandam repulsisonis rationem citatus sit. Quod ultro Christophorus Bedekovich in figura iuditii comparens earn factae repulsionis ratio­nem praestiterit, quod assumptus homo banalis in litteris adiudi­catoriis nominatus haud fuerit ac propterea idem Christophorus Bedekovich a poena repulsionis absolutuš fuerit ac nova executio de mandato ac fine iterum mittendi testimonii capitulum Zagrabiense requisitum extiterit. Quod tandem in iudicio dicta Agnes vidua Simo­nis Mirkoczy, Michael Skaricza et Joannes Zaboky alias capituli Zagrabiensis litteras relatorias exhibuerunt de 1581. quarum tenore refertur Christophorum Bedekovich executionem iterato repulisse et exinde ad 15. diem fine dandae datioriis citatum esse. Christopho­rus vero Bedekovich onus repulsionis cum 72 florenis deposuerit ac tum produxerit litteras Belae regis anno 1267. alias Belae ducis de anno 1268. ac tandem confirmatorias Stephani regis de 1272. ema­natas. Erga quas actores obverterint non sufficere haec privilégia producere sed opportere etiam se ad impétrantes deducere, cum facile fieri potuerit, quod Bedekovichü ab impetratorum descen­dente quopiam villam Komor emerint. Sed si etiam quoad villam Komor in causum attacti ius admitteretur, non sequitur ius hoc ad alias etiam possessiones in privilegiis haud nominatas semet exten­dere. Quod porro ad haec Christophorus Bedekovich reposuerit, quod ille semper in possessorio dictarum possessionum praefuerit adeoque necessarium haud sit semet deducere; reliquas vero posses­siones esse adpertinentias Komor se communi inquisitione compro­bare velle. Cum porro actores urgerent, quod ratione Ladislavczi et Zlatar in causam attactus nihil adferat, reposuerit in causam attactus Christophorus Bedekovich, quod hae in actione haud nomi­nentur adeoque praesenti processu acquiri nequeant. Actores vero repplicaverint se per clausulam universa bona, illas quoque posses­siones, conprehendisse quod ultimo in causa haec subsequum iudi­tium latum sit. Scilicet: 1° Cum de possessione Zlatar in causam attactus nihil producere potuerit, ut actoribus hac in parte portio exscindatur. 2°. Cum actores cum in causam attacto in proxima ge­nerations linea iuncti essent in causam attacus praeterea semper in pacifico possessio praefuerint deductionem genealogiae ad inpetra-

Next

/
Thumbnails
Contents