VJESNIK 5. (ZAGREB, 1931.)
Strana - 157
• 1582. Bedekovich Agnes relicta Simonis olim Mirkoczy et Michael Skaricza evocant descendentes Caspari olim Mernyavçhich fine instituendae inter se in bonis Brezovicza realis divisionis. 1582. Bedekovich Christophorus impignorat pro 500 fl. hung, certos colonos suos in possessione Brezovicza et comitatu Zagra^ biensi existentes Barbarre et Casparo et Cziolnicz. 1582. Transmissionales Christophori Ungnad liberi baronis in Sonnegh bani ad comitem Nicolaum de Bathor iudicem curiae regiae: Quod Agnes consors Simonis de Mirkovcz, filia vero Joannis Bedekovich de Komor, ac Anna consors Georgii Skaricza de Ratkovcz, et Barbara consors Stephani Drenoczi de Fejerkeö, nec non Joannes Zaboki, filiae et filius Ludovici Zaboki ex Catharina filia dicti Joannis Bedekovich anno 1564. coram bano Retro Erdödy contra Christophorum et Petrum, filios eiusdem Joannis Bedekovich, causam suscitaverint, qua quaerebant ex eo, quod exiguam portionem obtinuissent de possessionibus Komor, Podcherninczy, Porechje, Zlatar ac alüs universis bonis aequales portiones excindi, litteralia instrumenta communicari vel de illis bonis, quae masculum concernèrent, quartalitium adiudicari. Quod porro erga actionem hanc in causam attacti reposuerint se habere diversa litteralia instrumenta bona haec concernentia, quae in constituendo termino producturi sunt. Quod dein fine horum exhibitionis terminus proxime celebrandorum iudiciorum constitutus fuerit. Hoc vero 1579. ingruente ac dicto Petro Erdödy in officio banatus memorato Christophoro Ungnad suecedente, dictiis vero Anna et Barbara mortuis ad hinc causa per Annam in Michaelem Skaricza eiusdem ex Georgio Skaricza filium; per Barbaram vero in eundem Michaelem Skaricza et Joannem Zaboky devoluta ac Petro Bedekovich demortuo soli Christophoro Bedekovich incumbente. Dicti actores scilicet Agnes vidua Simonis Mirkoczy, Michael Skaricza et Joannes Zaboki memorata litteralia instrumenta produci petierint, pars vero in causam attacta Christophorus Bedekovich post interpositam prohibitam nihil in defensam attulerit adeoque convictus fuerit ut in Komor, Podcherninczi, Porechje ac Zlatar actoribus aequales portiones assignet eoque fine capitulum Zagrabiense requisitum extiterit, ut pro-executione testimonium suüm exmittat. Quod postea anno 1580. occasione celebrationis iudiciorum relatio capituli Zagrabiensis exhibita sit, cuius medio refertur, quod cum ad rationem Agnetis viduae Simonis Mirkoczy, filiae Joannis Bedekovich et Michaelis Skaricza filii Annae consortis Georgii Skaricza filiae vero Ludovici de Zabok ex Catharina filia eisdem Joannis Bedekovich, nee non ad rationem Joannis Zaboky.