VJESNIK 5. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 149

de Komor in causam attaxerit et in hac causa in sede Varasdinensi, quam et curia regia memoratas possessiones, exceptis 15 aratris men­surae usualis, sibi adiudicatas acceperit, tarnen eaedem partes sub­Sequa modalitate accordaverint, et quidem dictus Benedictus filius Pauli totales possessiones et portiones possessionarias in Komor, Podcherninczi, Martindoll, Zlatarie, Ladiszlavczi, Bukovcz, Belincz et Zérno, quas cöndam Ioannes filius Jacobi de Komor possidebat simul cuni 15 aratris mensurae usualis eidem adiudicatis praefato magistro Ioanni in perpetuum cedit. E converso vero idçm magister Ioannes memorato Benedicto filio Pauli de Komor possessionem Nassevino, quinque sessiones in Komor et certam terram in Martin­doir in perpetuum relinquit, silvas autem magnas glandinosas in praedictis possessionibus existentes in communi usuandas permit­tunt. Quod si vero aliqua partium hanc conventionem infringere vellet, talis ante litis ingressum in uccubitu facti potentialis duelu convincatur. 1435. Sigismundus rex praedeductas litteras relatorias comita­tus Varasdinensis de 1430. adiudicatorias iudicis curiae de 1431., requisitoras comitatus Varasdinensis de 1432. et relatorias capituli Zagrabiensis de 1432. transumit et confirmât ad rationem magistri Ioannis Mesewreuter de Pakenstein, cancellarii Hermani Cileae Zago­riaeque comitis ac Slavoniae bani. 1437. Sigismundus rex magistro Ioanni Mesewreuter de Komor, alias de Pakenstein, principum Friderici et Ulrici Cileae, Ortenburgi ët Cileae comitum cancellario facultatem tribuit, ut eodem absque haeredibus decedente possessiones Komor, Podcherninczi, Martin­doll, Zlatarie, Ladiszlavcze, Bukovcz, Bellincz, Oszek et Zerno, uxori suae Bendae vel cuicunque volet legare possit. 1443. Mandatum Vladislai regis ad Fridericum et Ulricum co­mités Cillae, ut possessionem Komor antea per eorundem cancel­larium Ioannem Mesewreuter de Bakenstein occupatam et hoc déficiente per eosdem retentam Herrico, Ladislao, Georgio et Ioanni filiis Benedicti de Komor restituant. 1463. Inquisitoriae capituli Zagrabiensis ad mandatum Mathiaé regis pro parte Ioannis, Ladislai et Georgii filiorum Benedicti de Komor super eo confectae, quod Benedictus de Thurocz et filius eius Georgius ex Castro Bellecz curiam et possessionem eorundem Ko­mor cum adpertinentiis occupaverint et quod damna, quae expo­nentes in 400 florenis auri sibi illata esse dicebant, certo rescire uequiverint. 1464. Relatoriae capituli Chasmensis Emerico de Zapolya et Nicolao de Ujlak banis, quod erga mandatum Ladislai de Pallocz

Next

/
Thumbnails
Contents