VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)

Strana - 89

89 stris exercere obligabantur, quemadmodum eorum iura déclarent continue et annuatim acciperent, quod eis honerosum et valde graue esset; supplicarunt nobis débita cum instancia humiliter, vt abusi­ones huiusmodi deponere ac ab eiuscemodi molestiis et impedimen­tis eosdem liberaremus, in eorumque iuribus, in quibus per nostros predecessores conseruati sunt, conseruare et tueri dignaremur. Eorum itaque accepta supplicacione humjli, prerogatiuam nostram graciam duximus concedendum, quod a modo et deinceps et in perpetuum nemo officialium nostrorum contra predicta iura eorun­dem incolarum et inhabitatorum ipsa aratura agricolacionis mole­stare et impendere vel quasuis super eisdem aut heredibus, posteris­que eorum abusiones incipere audeat neque possit, sed in iustis eorum antiquis iuribus conseruare et tenere tuerique debeant ha­rum nostrarum sigillo nostro consignatarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in Castro nostro Jastrebarzka, sabbatho post vincula Petri, anno domini millesimo quingentesimo quinqua­gesimo. Prijepis zagr. kaptola od 27: jula 1572. U arhivu općine Cvetkovići. 62. 1550. 14. septembra. U Jastrebarskom. Petar Erdödy potvrdjuje uredjenje med ja izmedju općina Cvetko­vića, Domagovića i Draganića. Nos Petrus Erdewdy de Monyerokerek comes Montis Claudii, necnon regie maiestatis aulicus etc. memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit vniuersis, quod nobiles et circumspecti Mathko Klepowych (!) swpan, et Thomas Loparych de possessione nostra Czwethkowcz nostri accedentens in con­spectum in eorum et vniuersorum fidelium nostrorum nobilium et circumspectorum hospitum et incolarum de possessione nostra pre­fata Czwethkowcz, in pertinenciis castri nostri Okych ac comitatu Zagrabiensi existenti habita, in omnibus(!) exhibuerunt et presenta­runt nobis quasdam literas egregii Francisci Imprych de Jamnycza, iudicis nobilium comitatus Zagrabiensis prefati, metales in parga­meno patenter confectas ac sigillo dignitatis iudicis nobilium, quo vtitur inpendenti cera impressiue consignatas, supplicantes nobis prefati Mathko Klopowych swpan et Thomas Loparych nominibus et in personis dictorum vniuersorum nobilium et circumspectorum hospitum et incolarum possessionis nostre prefate, vt easdem lite­ras metales praefati egregii Francisci Imprych, iudicis nobilium etc. ac omnia et singula in eisdem contenta rata et accepta habentes, li­terisque nostris confirmatoriis de verbo ad verbum sine diminutione

Next

/
Thumbnails
Contents