VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)

Strana - 193

193 1581. 20. novembra. U gradu Vinici. Nikola Ištvanfi potvrdjuje Viničancima njihove slobode dane im po Gjulajima. Nos Nicolaus Istwanffy de Kysazzonffallua, locumtenens offitii palatmalis regni Hungariae ac sacrae caesareae regiaeque maiestatis secretarius et consiliarius etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis. Quod prudentes et circumspecti Matthias Mattenicz, judex, Lucas Jmoi­chicz, Stephanus Lynericz, jurati, Joannes Sganecz, Andreas Giwlicz, Matthias Delia, Joannes Juricza, et Marco Tysler nostram venientes in praesentiam, suis ac vniuersorum ciuium et incolarum oppidi nostri Wynnycze, nominibus et in personis, exhibuerunt nobis et praesentarunt quasdam literas magnificorum quondam dominorum Stephani et Wolfgangi de Gywla, auunculorum nostrorum, piae memoriae in pargameno privilegialiter confectas et emannatas sigilloque alterius eorum pendenti ab inferior} parte communitas, continentes in se immunitates et libertates eiusdem oppidi Wynicze, supplicantes nobis humiliter, ut easdem literas ac omnia et singula in eisdem continencia, ratas gratas et accepta habentes literisque inseri et inscribi facientes, approbare et ratificare, ac pro praefatis ciuibus et vniuersis incolis dicti oppidi nostri Wynicze, ipsorumque posteris et successoribus vniuersis, innouando perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum tenor talis est: (slijedi prediduća listina). Nos itaque accepta supplicatoine praeno­minatorum Matthiae Mattenicz, judicis, Lucae Jmbrichich, Stephani Lynericz, iuratorum, Joannis Sganecz, Andreae Gywlicz, Martini Delia, Joannis Juricza et Marco Tysler suis, caeterorumuqe vniuer­sorum ciuium et incolarum oppidi nostri Wynicze nominibus et per­sonis nobis facta, praescriptas literas annotatorum quondam domi­norum 1 Stephani et Wolfgangi de Gywla non abrasas, non cancellatas, neque in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspi­tione carentes, praesentibusque literis nostris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento quopiam insertas et in­scriptas, quoad omnes earum continencias, clausulas et articulos, eatenus quattenus eaedem rite et ligitime existunt emanatae, viribus­que earum Veritas suffragatur, ratas, gratas et acceptas habentes, approbauimus, ratificavimus, ac omnia et singula in eisdem contenta pro praenominatis ciuibus et vniuersis incolis praescripti oppidi nostri ipsorumque posteris et successoribus vniuersis innouando perputuo valituras confirmauimus, ea adiecta conditione, ut vbi in praeinsertïs literis decern vasa vini tota communitas oppidi educillare tenebatur, 13

Next

/
Thumbnails
Contents