VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)

Strana - 170

170 immensa benignitate suis fidelibus opportune succurrisset, eo ipso quo cladem hostis accepit die non tarn de Petrinia, quam de nostris etiam castris, imo uero de omnibus aliis afflicti regni huius reliquiis actum fuisset. De Petrinia quidem, quia iam hostis omnes prope­modum confecerat cuniculos, de castris uero, quia ilia ea ipsa nocte (sicuti postea ex captiuis est cognitum) inuadenda proposuerat, de regni autem reliquiis, quia expugnata Petrinia et deletis nostris copiis, regni munimentis, non nisi ultimum sequebatur excidii peri­culum. At ex tantis periculorum fluctibus, multum adiuuante Colapi, plurimum Dei immortalis super suos fidèles uigilantia, et pro illis pugnantis benignitate, qui cum omnibus belli casibus intersit, turn praecipue eis, quibus nihil ratione potuit administrari, erepti sumus. Nam dum nostri obsidionem illam ociosi ac oscitantes inspectarent et neque quicquam obsessis auxilii, praeter uerba speciosä (quia etiam mox hostes excitato in castris fremitu, ita ut neque audiri nedum intelligi possent intercipiebant) | dare possent, divino plane moniti sunt oraculo, ut illinc quamprimum recédèrent, ac hostium castra a tergo circumuenirent. Fuit autem in earn rem a praefecto Scisciensi pons ex mandato bani, ex ratibus in Colapi sub ipsa arcis moenia opere quidem tumultuario, attamen affabre pro traiiciendo exercitu f actus, hostibus utputa uix bene cognitus. Antequam tarnen eo concédèrent, in tantis rerum angustiis, quomodo de suis conati­bus inclusos certiores reddere possent, ne eos in desperationis baratrum suo secessu coniicerent, haud modice discruciabantur. Capto demum ex tempore consilio, dolis et stratagemate hunc in modum hostes circumueniendos statuunt, su[o] cuidam gregario per­suadentes hanc obeundam iniungunt prouinciam, ut quibuscunque posset artibus hostes falleret et studia eorum aperiret; dolus enim an uirtus, quis in hoste requirat? Hie itaque more turc[ico] abrasus, habita quoque et lingua, quam probe callebat, Turcam se esse simu­lans noctu clam in hostium castra commigrat, ex manipulis Ianiche­rorum se unum esse mentitur, cum quibus ut incognitus familiarité [r] conuuersatur, singula quaeque accurate obesruat, aditus omnes ex­plorât, si qua in arcem ingredi posset, omnem tentât uiam. Nacta itaque occasione nocte intempesta moenia subit, et uigili quis sit, q[uid] fieri uelit, quasi pertenuis aurae sibillum insusurrat. Quern nostri fune demisso attollunt ac e densissimo hostium telorum pluuia uix s[aluum] eripiunt. Ex quo cum illi nostrorum studia ac salutares conatus intellexisse[nt], paululum refocillati prosperos quosuis for­tunae successus et foelicia quaeque laeti praecabantur. Confirmatis sic obsessorum animis actutum nostri solutis castris et praemissis impedimentis, aperta luce, propositum arripiunt | iter. Turcae uero eos aut desperatione fractos abire, aut saltern metu perculsos fugere

Next

/
Thumbnails
Contents