VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)
Strana - 168
168 tare sunt coacti. Nam praeterquam, quod ab hoste praemerentur uehementer, ob penuriam aquae siti etiam intollerabili admodum conficiebantur. Aqua tarnen pluuiae beneficio sunt aliquantulum alleuiati. Varus ultro citroque dictis sententiis, placuit omnibus, ut duos e medio sui ad nostros submitterent, quibus dant in mandatis, ut si salui (deo duce) ad nostros peruenerint, ad amussim illos cum de eorum et Petrinae, turn etiam de hostium statu ac conatibus edoceant, simulque (ni amissam | uelint Petriniam et socios perditos) cita implorent auxilia. Horum alter ab hostibus fato suo est interceptus, ac graui supplicio interfectus, alter uero comité fortuna incolumis nostra euasit in castra. Hic data sibi facultate et copia loquendi, quos in ipsa obsidione reliquerat socios, non solum uehementissime oppugnari et maxima ui praemi, uerum etiam extrema iam siti perimi, rem summo esse in periculo nec iam uires sufficere, nec ferre defensionis laborem ulterius posse, [nisi] illis tempestiue succurratur, ac alia multa multis uerbis et rationibus lachrymabundus edissirit. Diuulgato passim per castra tanto Petriniae et obsessorum periculo, post quorundam cunctationem m[agnum] inprimis apud illos, quibus salus patriae cordi erat, suboritur [murmur] et indignatio, quod neque sociis arctissima obsidione cinctis et tarn ab hostibus, quam ab intensissima siti extreme iam pere[untibus] ulla submitterentur subsidia, et quod neque Petriniae, quae unica esset non solum regni huius, sed etiam uicinarum prouinciarum p[ropugna]culum, imo quasi clypeus et antemurale succurreretur, qu[a amissa], amissas etiam iri caeteras regni reliquias, adeoque omnem uiciniam ullis postea recuperandam uiribus. Succurrebat praeterea qui [dem memoriae] discordia quorundam, ex parua dum Petrinia ab hostibus aedif[ficaretur et] contempta scintilla exarserit ignis, quam perniciosa ex minimoque morbo enata sit pestis, quam ingens ex parua nubecula inundauerit per omnem regionem tempestas, cunctas regni reliquios deuastans. | Recenti exemplo esse Scisciam, toties belli machinis fulminatam, concussam ac propemodum solo adaequatam, Drenchinam dirutam, Bosiako in cinerem et fauillam redactam, Hraztouiczam, Ripachium et Bihicium caeteraque antiquissima Croatiae propugnacula expugnata; Brezt, Hergouichi, Letouanich, Berkussa, Zredechko et uniuersa Colapis confinia exusta ac desolata, Turopolyam, portum Saui et omnem Segesticam insulam non minus populosissimam quam fortissimam, regni horreum, penitus vastatam, superesse iam Zagrabiam regni caput. Quot insuper praedas animalium pariter et hominum in grauissimam seruitutem, morte duriorem abegerint, uariis affecerint suppliais, templa profanauerint, sacraria expoliauerint,