VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)

Strana - 166

166 potest circumfodit uallis. Sicque locum plurimis tutum parat sclope­tariis, | qui moenia defedentes continue infestarent. Pontem quoque naualem, qui in Colapi ibidem erat, extemplo rescindi iubet. Post haec castra locat, custodias uigiliasque in uadis suspectis, aliisque locis opportunis, longe lateque intentius instruit; militum cateruas disponit, acies ordi[nat] et quacunque nostros obsessis opem laturos rebatur cautus praecludit. Insuper quod uirium, quod roboris ha­bebet, summo studio op[ponit]. Omnibus sic ex ordine dispositis et castris bene communitis [aggeres] excitât, pluteos et scalas parat, bellica denique firmat torfmenta], caeteraque omnia, quae non minus ad obsidionem, quam [ad ex]oppugnationem necessaria fore censebat, incredibili celeritate [praeparat], sublato tandem undique ingenti cla­more ac plus quam barb [aro] ululatu classicum canit, timpana pulsat, inflat tubas, [arma] capessere et dicto celerius effrenata militum exa­mina ca[eca] subire moenia iubet. Atque uno tempore obsidione et opp[ugna]tionibus nostros praemere coepit. Propugnacula inpr[imis] bellicis acriter concutit machinis, moenia denudat, prop[gnacula] sclo­petis, sagittis et densissimo telorum imbre obruit, qui[n etiam] ignem qua potest adiicit, qui ubi lignea compraehend[erat] opera, mox a nostris partim extinguitur, partim rescinditur, ac quod iam hosti pate­bat, terra uelociter obstruitur. Ille nihilominus furiis agitatus, certa­tim nostros, oppugnare non desistit, instat pertinaciter, et nunc re­ceptui, ut redintegratis ac resumptis uiribus | ualidiores faciat impres­siones, nunc classicum canit, in omnem occasionem intentus, fessis récentes, sauciis integros submittit, ignauos ac desides acrius increpat et urget. Caeteris ut pertinacius oppugnent, animum simul ac calcaria addit. His amplissima si vincerint pollicetur praemia, illis e contra atrocissima ferox minatur supplicia, ignauiae et pusillanimitatis con­digna stipendia. Nostri ubi uident se iam a circumfusa multitudine, dura non solum obsidione, sed etiam oppugnatione praemi, diuinis freti praesidiis, hostium conatibus resistunt gnauiter, artes artibus eludunt prudenter, subeuntes repellunt, ascendere enitentes detur­bant, telorum grandine hostium agmina prosternunt, stragem câe­demque maximam faciunt. Non paucos etiam hastis praepilatis, sudibusque praeustis, saxis ac densatis missilibus incessunt. Praeterea ut crebras et uix iam tollerandas impressiones impedirent, cupas quamplurimas puluere tormentorum, seuo, pice, scandulisque com­plent, ac ardentes in confertissimos hostes subinde prouoluunt. Pugnatur uno tempore omnibus in locis, atque omnia etiam extrema tentantur, quae minime uisa pars est firma, hue concurritur. Et quamuis nostri tantae molis defensione distinerentur, nec facile pluribus pauci ubique occurrerent; omnia tarnen fortissimo sustinentes animo, ita pertinaciter resistebant, ut non prius quo quisque consti-

Next

/
Thumbnails
Contents