VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)
Strana - 100
100 75. 1572. 11. januara. Bartol Bakšić prodaje G juri Lončariću iz Čabdina vinograd u Radensko j. Nos Mathko Chelyh iudex superioris prouintiae Ladanye vocatae memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis, quod venientes nostri in praesentiam ab vna parte [Barjtolomeus Baksych, ab altera vero Georgius Loncharych de Chybdyn, qui quidem Bartolomeus coram nobis personaliter constituas sua spontanea voluntate dixit et fassus est coram nobis omnium fratrum affinium et consanguineorum consensu, quomodo ipse quandam suam vineam haereditariam in promontorio Radenzki habitam et existentem, tempore magne famis vendidisset maxima aegestate compulsus praefato Georgio Loncharych, sibi ac suis haeredibus, haeredumque successoribus vniuersis florenis octo ad kruciferorum computum, imo dedi, vendidi, assignaui et appropriaui eodem G[eorgio] ac suis haeredibus tenendam, possidendam pariter et habendam iure perpetuo et irreuocabiliter. Cuius vineae commetanei sunt ab oriente Mike Brenchych et relicta Balynka, a meridie eiusdem relictae Balynkae et eiusdem Georgii e[mp]toris, ab occidente vero via pub [lica], a septentrione vero Nicolaus Balsych. Haec res gesta et acta est coram probis et honestis [homjinibus: Ioanne Gywrgewych suppano de Chwethkowech, Thoma Loparych, M . . . Gladych de Radench, Iwan Blasewych, Michaele Gwbechyn, Verbano Blasewych, ..... Supanych, Ioanne Rubecz, Ioanne Baksych, Benedicto presbitero. In cuius rei memoriam perpetuamque commemorationem roburque perpetuum has nostras sigillo nostro vsuali roboratas, dandas duximus literas, anno domini millessimo quingentessimo septuagessimo secundo, die vero 11. januaru. Original na papiru, mjestimice izjeden. Visi samo zelena i crvena svilena vrpca, pečat je otpao. Kod Petra Lončarića u Čabdinu kbr. 30. 76. 1572. 14. februara. U Cvetkovićima. Bartol i Gjuro Klopovici prodaju Jurju Lončariću neke livade. Nos Ioannes Gywrgewych supanus vniuersaque communitas uille Chwetkowch .... memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis et singulis, quod ueniens in nostri praesentiam prouidus vir Bartolomeus Klopowych ab una, parte vero ab altera Georgius Loncharych, idem Bartolomeus