VJESNIK 2. (ZAGREB, 1926.)

Strana - 72

72 commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod venientes nostram in praesentiam Simon Balsych, et Ztepan filius Themech, in suis ac uniuersorum fratrum et sociorum suorum nobilium castrensium generationis Czuetkouyh personis et nominibus nobis exponere curarunt, quod licet superioribus tempo­ribus, non diu transactis nonnulli possessores castri Okych, eosdem nobiles ut oppressos propter negligentiam praedecessorum nostro­rum banorum, ad idem Castrum Okych occuparint; tamen ex quo iidem nobiles castrenses generationis Cyuetkouih ad banatum uide­licet ad castellum Jazthrebarzka semper et ab antiquo pertinuerunt, ideo ad nos confugientes nobis humiliter supplicarunt, ut eosdem nostram sub protectionem et tutelam specialem recipientes, nostras­que in manus assumentes, in ipsorum libertatibus et consuetudi­nibus ab antiquo approbatis illesis, absque omni molestia, et sine nouitatum adinventione indemniter conseruare dignarenmur. Nos itaque ipsorum nobilium castrensium supplicationibus iustis utputa, et legitimis fauorabiliter inclinati, eosdem nobiles dictae genera­tionis Czuethkouycs nostras in manus atque pruotectionen et tu­telam speciales suscipientes, eisdem ipsorum libertatibus et consue­tudinibus, quibus semper et ab antiquo usi fuere, sine cuiuslibet nouitatis adinuentione, cum iustis dumtaxat, et consuetis prouenti­bus ad castellum Jaztrebarzka de eorundem medio prouenientibus, uti, gaudere et potiri annuimus et concedimus praesentium per uigorem. Quocirca uobis egregiis Laurentio et Ioanni literato, ca­stellanis nostris praedicti castelli Jaztrebarzka nunc constitutis, cunctisque aliis in futurum constituendis strictius damus in mandatis, quatenus praefatos nobiles castrenses dictae generationis Czueth­kouyh in eorum libertatibus et consuetudinibus antiquis uti premis­sum est, pacifice absque omni molestia et perturbatione illessos et indemnes conseruare debeatis, nullas nouitates in medio eorum suscitando nec aliquas superfluas et insolitas exactiones, praeter consuetos prouentus, super eosdem imponere, exigereque et extor­quere praesumatis, et aliud nulla ratione facere ausuri, praesentes post lecturam semper reddendo praesentanti. In cuius rei merao­riam firmitatemque perpetuam praesentes nostras literas sub se­creto sigillo nostro anulari pendenti dictis nobilibus castrensibus, duximus concedendas. Datum in civitate nostra Montis Graecensis, feria sexta proxima post festum beatae Annae matris gloriosissimae virginis Mariae, anno domini millesimo quadringentesimo nonage­simo septimo. Iz prijepisa kaptola čazmanskoga od 21. marta 1647. Original poto­njega u arhivu općine Cvetkovići.

Next

/
Thumbnails
Contents