VJESNIK 2. (ZAGREB, 1926.)
Strana - 67
67 31. 1493. 6. septembra. U Budimu. Pred budimskim kaptolom prodaje Ivan Horvat grad Okić s pripadnostima, medju kojima se navodi i selo Cvetkovići za 6000 for. porodici Erdödy. Nos capitulum ecclesie Budensis memorie commendamus te- . nore presencium significances quibus expedit uniuersis, quod egregius Ioannes Horwath de Saagh alias de Bereza, pridem comes camerarum Maramarusiensium, coram nobis personaliter constitutus, onera et quelibet grauamina filiorum, filiarum et quorumlibet fratrum, proximorum et consanguineorum suorum super se et cunctas hereditates suas, atque bona assumendo, proposuit et sponte confessus est in hunc modum; quod ipse ad multiplices labores et complacencias singulares a reverendissimo domino Thoma episcopo Iauriensis et Agriensis ecclesiarum electo etc., temporibus oportunis per eum acceptas, in futurumque accipiendas, debitum habens respectum, Castrum suum Okich vocatum, in regno Sclauonie in comitate Zagrabiensi habitum, simul cum villis Draganichy, Chwetkovichy, Ztankowo, Bether, Repissie, Chremosissye, Pawosnyak, Clinza zela, Thersych, Galdowo, Podgradie, Thlaka, Konsycza, Oressye, Molwicza, Nedelczi, Obrez et Ztupniak vocatis, in eodem comitatu Zagrabiensi habitis, ceterisque uniuersis villis, possessionibusque et prediis, porcionibusque et iuribus possessionariis ubiuis et in quibuscumque comitatibus existentibus, necnon, terris arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, syluis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promonthoriis, aquis, fluuiis, piscinis, piscaturis, molendinis et locis eorundem, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, ad idem Castrum ac villas, possessiones, predia, porcionesque et iura possessionaria de iure spectantibus et pertinere debentibus, omni eo iure et titulo, quoad ad ipsum dignoscerentur pertinere, prefato domino Thome episcopo, ac per eum Nicoiao Bakocz de Erdeöd, fratri suo carnali, necnon Petro, Valentino et Paulo, eiusdem Nicolai ac Ioanni et Tobie, condam Ioannis similiter fratris carnalis filiis, ac eorundem Nicolai, Petri et Valentini, Pauli, Ioannis et Tobie heredibus et posteritatibus uniuersis, vitam hanc mortalem agentibus, ipsis autem Nicoiao, Petro, Valentino, Paulo, Ioane et Tobia, fratribus eiusdem domini episcopi tempore tandem in processu diuino nutu, quo cuncta reguntur ab hoc seculo absque heredum solacio decedentibus, et heredibus dificientibus, Laurencio, Ladislao et Valentino, filiis condam similiter Ioannis Bakocz dicti, patruelis eiusdem domini episcopi,