VJESNIK 2. (ZAGREB, 1926.)
Strana - 55
55 men Benuenuti filii sui penitus super se assumpmendo, parte vero ex altera Iwan filius Dixa, Gregorius filius Iwuse, Clemens filius, Brank et Munya filius Petri de generacione Chwuethkouich in ipsorum et tocius generacionis eorundem personis coram nobis personaliter constituti, per eosdem nobis confessum extitit in hunc modum, quod ipsi et eorum generaciones predicte semper et ab antiquo nobiles castrenses castri Oklych fuissent, et ad ipsum Castrum Oklych tanquam nobiles castrenses spectassent et seruiuissent, ipseque magister Thomas easdem et generaciones eorundem ac posteritates ipsorum in omnibus iuribus et libertatibus eorum, in quibus eosdem reperisset et inuenisset tenere et seruare assumpsisset, ymo assumpsit nostri in presencia. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presentibus sigillum nostrum duximus appendendum. Datum in festo sancte Trinitatis, anno eiusdem M.moCCC.mo nonagesimo quinto. Original na pergameni. Visi crvena svilena vrpca bez pečata. Na hrptu bilješka: »Questa sie litera delà testificacion deli Ciuitcouig chomo semper elf! sisuno stadi suçetti del castel de Hoclic«. Pismo početka XV. vijeka. Dolje na rubu listine glagolska bilješka: »List na Cvitkovići za Bevenuda«. U arhivu općine Cvetkovići. 15. 1414. 15. novembra. U Zagrebu. Pred zagrebačkim kaptolom prosvjeduju Cvetkovićani protiv otudjenja posjeda u Cabdinu. Nos capitulum ecclesie Zagrabiensis memorie commendamus per présentes, quod Iwan filius Dexa Czwethkowych, necnon Paulus filius Czwethko ac Marcus filius Stipsa in ipsorum ac Valentini et Laurencii filiorum dicti Iwan, necnon Pauli et Iwan filiorum Pauli prenotali, item Demetrii et Martini filiorum dicti Marci et omnium fratrum generacionis ipsorum de dicta Czwethkowicz (!) personis ad nostram personaliter venientes in presenciam, Benedictum filium Stephani de genere Dymyakowych de Chebdyn facie ad faciem coram nobis repertum, item Crisan filium Viden et Volek filium Joannis filii Petronya de eadem absentes vt présentes a vendicione, impignoracione et a se quouis quesito colore alienacione possessionis Chebdyn predicte et porcionum possessionariärum in ipsa Chebdyn habitarum et pertinenciarum ipsarum; alios vero quoslibet cuiusuis status et condicionis seu preeminencie homines ab empcione, pro pignore ad se recepcione, occupacione, detencione, vsuum, fructuum et quarumlibet vtilitatum percepcione, seque quouis quesito colore in dominium earundem intromissione factis vel fiendis, prohibut coram nobis contradicendo et contradixit inhi-