VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)
Strana - 113
113 rensi Divi Thomae Apostoli, necnon et archiepiscopo Goano, Reverendissimo Capitulo dominorum canonicorum, consulibus, iudicibus et ciuitate uniuersa Goana, qui et omnes subscripsere manu propria et suis sigillis muniuere. Confecit eas ad morem Lusitano-Indicum Tabellio publicus huius almae urbis Goanae. Reu. Vestra uirtute earum non désistât, quin omnino a fratribus extorqueat haereditatis portionem de integro, quin et omnes redditus et fructus ex ea hactenus praeceptos post obitum illustrissimae ac magnificae dominae matris. Coeterum cum plenipotentia et potestate omnino plena faciat et procedat in omnibus quae ipsi in Domino factu uisa fuerint hoc in negotio sine ulteriore mentis meae inquisitione. (Existimo etiam, si fratres uel in bonis mobilibus uel immobilibus aut quacunque re exsoluere non possent fructus ex ea, posse Rev. Dom. V. remittere eis medietatem et non amplius, sed si fieri possit melius erit in integrum eos reposcere.) Ergo in omnibus faciat, quod in Domino expedientius fuerit. Scribat imperatori meo nomine super hac re, rogando eum ut interposita suprema sua autoritate regia quamprimum finem imponat. R. V. quoque rogatam perenixe uolo ut omni conatu omnique diligentia adhibita rei ultimam manum quamprimum imponat, omniaque in deposita habeat usque dum me certiorem de quantitate et qualitate hereditatis et rerum faciat. Et spero Collegium Zagrabiense cum ecclesia diuae Catharinae virginis et marly ris perfecta iri, si negotium foelici successu finem haberit. Noua omnia uia maritima R. V. misi, neque hoc loco repetere ea licet per tempus. Ergo Deo re commendata quamprimum rogo toti coronidem imponat meique cum suis et patribus et fratribus memoriam habeat Scribo illustrissimae et magnificae dominae Barbarae Palffy materterae meae, in iis peto eleemosynam pro missione in qua demoror quatuor uel quinque millia tallerorum. Cum enim diues sit facile poterit earn eleemosynam tribuere seque in India qerpetuare. Opportunum fore iudico, si R. V. per litteras ei idipsum meo nomine inculcet reique magnitudinem ad oculos ponat, et pecuniam si dederit, Romam per litteras mercatorum transmittat, et inde hue facillimo negotio eadem uia pervenient. Scribo super hac re Excellentissimo et Illustrissimo domino Bano Sclauoniae quicunque ille sit pro tempore. Rev. Vestra illi extradât et perlegat si latinum idioma non calleat. Denique in hoc negotio faciat quod in Domino uisum fuerit. Saluto omnes. Priusquam lite agat, opportunum erit si fratres conueniant et amice ab eis reposcat hereditatis portionem necnon et fructus illius hactenus peroptat, ponendo ob oculos rationes efficaces ad id conducentes. Rev. Vestra suam mihi benedictionem elargiatur ac in uniuersum Deo commendet. Data 6. Calendas Apriles 1629. Rev. Vestrae seruus et frater indignus Nicolaus Georgii olim Rattkay m. p. 8