VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)
Strana - 110
tota hac causa seu negotio et quibuscunque aliis deinceps émergentes difficultates, dubia, pro suae arbitrio prudentiae, quacumque via modo et ratione necessarium et opportunum duxerit ad executionem finalem siue priuatam hoc est amicam, siue forensem iuridicam quam uocant clamosam, dicti negotii et aliorum quorumlibet ipsum patrem Nicolaum concernentium. Et hoc in quibuscumque immediatis et mediatis etiam supremis tribunalibus, et ante quoslibet excellentissimos et illustrissimos dominos proreges, gubernatores et iudices, et personas publicas regni Sclauoniae et aliorum quorumcunque regnorum, appellando, protestando omnique alia uia qua uoluerit et necessarium duxerit, dictus pater rector collegii Zagrabiensis, quicumque ille sit, quern loco sui in hac supra dicta causa, ut aliis omnibus iuridice et legitime actorem et procuratorem nominat et constituit, fauorem dicti negotii et negotiorum procurando sine vlteriore mentis et voluntatis dicti patris Nicolai inquisitione. Vnde promittit dictus pater Nicolaus omnia se ratificaturum et approbaturum quae praedictus pater rector, quisquis ille sit, nomine ipsius fecerit. Sicut et de facto omnia approbat et rata habet dummodo non sint expresse contra ipsius mentem et uoluntatem, tum in priuatis ipsius ad dictum patrem rectorem litteris, cum in publico hoc mandato siue fassionalibus comprehensam et explicatam, aut in grauissimum aliquod praeiudicium ipsius patris Nicolai. In quorum omnium plenariam authenticam et iuridicam fidem uoluit confici hoc publicum mandatum instrumentum ut vocant vulgo seu litteras fassionales pro nostris more et vsu lusitano-indicis, per me Franciscum Rodericium tabellionem publicum huius almae vrbis Goae, et se manu propria subscripsit. Cuius rei ego Franciscus Rodericius tabellio publicus huius almae vrbis testis occulatus sum et fidem facio certosque redditos uolo omnes qui has fassionales uiderint et legerint, nihil déesse huic mandato siue litteris fassionalibus per me hodie Idibus Martis anni praesentis M.DCXX1X. confectis uel ad publicam mandati seu litterarum fassionalium authoritatem uel ad integrum eorum valorem. Quo etiam nomine manu propria subscripsi ego Franciscus Rodericius tabellio publicus huius vrbis, et vna mecum excellentissimus dominus dominus prorex supra dictus Indiarum ; item illustrissimus et reuerendissimus dominus archiepiscopus •supra dictus Goanus. Item illustrissimus dominus praedictus inquisitor supremus rerum sanctae fidei in Indiis. Et propriis sigillis et sua quisque illorum subscriptione factu manu propria plenissimam horum omnium fidem faciunt. Accedit et his fides vniuersi reuerendissimi capituli Goani dominorum canonicorum, quorum omnium nomine ipsis uolentibus subscripsere manu propria nobiles et reuerendi domini Franciscus a Nogara et Franciscus Francisci canonici ipsius reuerendissimi capituli et has fassionales dicti capituli sigillo muniuere. Accedunt etiam authoritas et fides supremi Indiarum politici senatus et totius huius almae