VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)
Strana - 107
107 Venio ad praecipuum epistolae huius intentum. Formam litterarum fassionalium etsi non calleam, nec reuerentia vestra in suis adnotet, meliori quo licuit modo ex litteris reuerentiae uestrae collegi et confeci fassionales, easque reuerentiae uestrae mitto, firmatas publicis utriusque magistratus sigillis, nimirum proregis totius Indiae, ciuitatis Goanae, Archiepiscopi primatis et metropolitan! totius Indiae, Capituli Goani. Forte-addam, etsi non duco necessarium, et illustrissimorum inquisitorum s. romanae ecclesiae et regis Hispaniarum in hac India. Ergo reuerentia uestra portionem hereditatis, quae ad me pertinet, quacunque uia et ratione tarn in bonis mobilibus quam immobilibus, necnon et fructus hactenus ex ea perceptos, ex quo facta diuisione bonorum earn occuparunt domini fratres, ab iis petat, roget amice si uelint, si nolint lite, iure, iudicio omnique alia qua opportunum iudicauerit uia exigat, extorqueat, totamque in deposito habeat, curam habendo illius, usque dum certior a reuerentia uestra de eius quantitate, qualitate, sigillatim et ad amussim factus, ulterius de ea disponam. Et in toto hoc negotio cum fratribus reuerentiae uestrae in integrum committo meas uices, doque omnem plenipotentiam, ut faciat, quod in domino expedire iudicauerit Scribo ad ambos dominos fratres. Reuerentia uestra illis tradat litteras, easque, si non intelligant, explicet, eos amice moneat, hortetur, ut reddant sine lite fratri, quod cum sua ignominia lite et iudicio postea reddituri sunt. Scribo etiam illustrissimo domino bano Croatiae, quicunque ille sit. Idem faciat reuerentia uestra cum illo, eumque meo nomine roget, uti negotio cum omni breuitate finem imponat, quin et alios omnes conueniat meo nomine, qui interuenturi sunt. Opportunum etiam iudico fore, si reuerentia uestra scribat super hac re imperatori et régi Vngariae, eos et meo et suo nomine rogando uti uia breuissima dignentur negocium exequi, et ad optatum finem perducere. Hoc anno, si licuerit per tempus, scribam illi, certe annis superioribus id feci, nec habui responsum. Denique faciat, quod uisum fuerit, non secus, ac si praesens adessem, nec désistât a coepto usque dum finiat. Peto, ut quamprimum id-faciat, meque de omnibus sigillatim moneat, praesertim de quantitate et qualitate. Scribo dominae Barbarae Palffy 1 ) latino idiomate, quia omne aliud non satis calleo, praeter Lusitanum, et ideo responsum hoc etiam idiomate, latino scilicet, peto. In litteris dominae materterae peto eleemosynam pro hac missione Tibetana, cui dicatus sum, quatuor uel quinque millia tallerorum, est enim diues. Reuerentiam uestram quaeso, uel per se si poterit, uel per aliquem, qui id faciat bene, ei litteras explicet, horteturque et una illustrissimum dominum Sampoch, eius maritum, ad ambos enim sermonem dirigo, ad hanc eleemosynam, explicando rei magnitudinem, famae immortalitatem etcet. x ) Barbara Pâlffi, sestra Nikoline majke, bila je supruga baruna Zdenka Schampacha.