VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)
Strana - 104
104 et totius familiae ei agat gratias, qua de re monui etiam dominos fra' res. Genus et modum mortis illustrissimae dominae matris expecto a Vestra Reuerentia. Na hrbtu: Reuerendo in Christo patri N., rectori collegii Zagrabiensis societatis Jesu, quiscunque ille sit pro tempore ! Ex Indus orientalibus Prima via. Zagrabiam. Bilješka od druge ruke: Datae 5. februaru 1625. Acceptae 7. augusti 1626. uno et medio anno post datas. II. Goa u Indiji, 1. Marta 1629. Excellentissime et illustrissime domine prorex! Noverit haud dubie iam illustrissima dominatio tua, dominos meos fratres Paulum et Sigismundum Rattkay mortua illustrissima ac magnifica domina matre nostra Euphrosyna Pallfy sex uel Septem ab hine annis, in diuisione et partitione bonorum patrimonialium mei memoriam nullam fecisse, quasi uel ego iuri meo aliquando cesserim, uel frater eorum non sim, quorum utrumque ipsis etiam non abnuentibus falsissimum esse sole clarius patet. Atque adeo sibi earn, quae mihi ex iure debetur, uelut uni ex fratribus, patrimonii Iegitimam et bonorum portionem per uim usurpauerint, et quod inueni, repetenti earn mihi et per litteras et per meum actorem seu procuratorem, admodum reuerendum patrem rectorem collegii Zagrabiensis , cui uices meas et ut uoeant plenipotentiam hoc in negocio commisi, negant. Quo regni iure uel qua apud deum conscientia id fecerini etiamnum faciant, mihi ignotum est. Forte quia absens et animarum saluti intentus uiuo in his remotissimis Indiarum plagis tantum non exhaustus laboribus, indignum me haereditate, quae iure naturae tanquam uni fratrum, mihi debetur, iudicant? Ita ne uero absenti mihi negant, quod praesenti in regno Sclauoniae uel Croatiae uel Vngariae omnino nolentes uolentes darent. Forte, quia religiosus societatis sum, meo me iure priuatum existimant, aut ego aliquando meo hac in re cessi iure? Errant profecto toto coelo: nullo enim ex capite priuari possum eo, quod uel ipsa natura mihi concedit, nunquam cessi meo iuri, et sciant nunquam cessurum. Ergo illustrissime domine prorex accipe hanc supplicem epistolam, in eaque me supplicem tui supremi magistratus iustitiam compellantem, meam legitimam in solidum tarn in bonis mobilibus quam immobilibus, nec non et fructus omnes ex ea perceptos hoc sexennio uel septennio, ex quo illam per uim occupparunt, reposcentem expostulantem, benigne, eo quo soles uniuersos, fauore audi: exinde siue amice siue iuridice