VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)
Strana - 102
102 immiscent alia plurima falsa. Hoc imperium nunc primum ab uno e nostris patribus summis cum laboribus et periculis repertum magnam nobis messem pollicetur. Quod attinet negotia domestica et uero maxime illud de hereditate a fratribus repetenda, scripsi utrique illorum hac super re, scripsi etiam imperatori, ut casu quo se difficiles monstrarent, suam auctoritatem interponere dignaretur, quod tarnen non credo futurum necessarium. Quia tarnen ego in praesentia huic actui assistere non possum, rogo Vestram Reverentiam id meo nomine facere velit, quare ei meo nomine plenam in omnibus potestatem seu ut loquuntur plenipotentiam do, ut iuxta iura regni portionem meam e bonis hereditariis uel in specie uel in pecunia aequiualente secundum bonam compositionem a dominis fratribus Paulo et Sigismundo mea authoritate repetat, nunquam enim cessi eiusmodi iuri ordinario, quod habeo tanquam unus ex illis, eamque uolo tarn in bonis mobilibus quam immobilibus restitui mihi, et a Vestra reverentia in suo collegio conseruari ad instar depositi, usque dum certior factus a Vestra Reuerentia de summa hereditatis, usibus quibus uisum fuerit applicem. Id tarnen nunc non facio, turn quia nescio quam summam conficere possit talis hereditas, turn quia commodius id fiet ubi pecunia repetita et habita fuerit. Vestram Reuerentiam rogo ergo ut me quamprimum eius rei certiorem faciat. Coeterum si domini fratres non soluerent totum in pecunia aequivalente, sed tarnen partem, et aliam partem in bonis immobilibus, poterit Vestra Reverentia administrare plenarie eiusmodi bona usque dum ego statuam aliquid de iis, nisi expedire indicaret uel commutare uel uendere. Pecuniam aequivalentem pro iis comparando, poterit etiam interea usum fructum eiusmodi bonorum immobiliorum pro suo collegio capere, nisi aliter iudicaret faciendum. Quaeso Vestram Reuerentiam solicitum se monstret hoc negotio, recurrendo si necesse est ad imperatorem, cui iam hac de re scripsi, aliasque potestates publicas, praesertim illustrissimum dominum proregem Croatiae, quem humiliter rogatum uolo, sua authoritate huic negotio fauere dignetur, aliorumque quorum interest. Ego expecto a Vestra Reuerentia litteras, quibus de re tota et cumprimis de quantitate portionis tarn quoad mobilia quam immobilia certior flam, ut sic de illis disponam, sicut in Domino uisum fuerit. Anno superiore ab reuerendissimo Patriarcha Aethiopiae 1 ) sacris ordinibus initiatus die s. Matthei sacrum primum feci in nostro collegio solemniter cum mušica seminaru s. Fidei ad instantiam omnium paene patrum et fratrum, qui in eo morantur. Esto ad s. Francisci Xauerii corpus mihi in uotis id facere esset. Fui memor, ut oportebat, Vestrae Reuerentiae totiusque collegii Zagrabiensis, quod et nunc semper facio, J ) Alfonso Mendez.