ARHIVSKI VJESNIK 26. (ZAGREB, 1983.)

Strana - 42

Miljenko Pandžić, Povlastice Kraljevine Hrvatske — Popisi (16 do 19 st.), Arhivski vjesnik, 26/1983. str. 7—43. rogata de aliis eadem, partim per Banich, partim per alios distractos re­spondit, ita pulcherrimo illo Archyvi thesauro intercidente, nos in altis quoad praecedentes 1565. annos tenebris constitutes caligare, resque neces­sarissimas atque ipsa adeo Statuum primordia, per errectas e variis hine inde fragmentis coniecturas rimari oportet. Quod ipsum Archyvum attinet, id disiectum et convulsum esse aeque perspectum est, maximus inde error, quod si actis quibuspiam, aut mandatis unius Congregationis post longius etiam tempus opus esse contingat, ea exinde ex originali excepta posteri­orum Congregationum actis comisceantur, ut iam difficillima reddita sit, ad ordinatum aliquem statum Archyvi redduetio. Quid? Quod tanta cum apud privatos aliquos tum apud Episcopos (fol. 87 r) potissimum et eorum, qui Locumtenentis munus gesserunt. Haeredes dispersa sint, nemine res tarn pretiosae curam suseipiente, ipsa Protonotariorum iudicialia proto­colla iam a tempore sublati eorum iudicatus, quam manca, quam dispersa sunt, quanta iacent non inprotocollata, signaturae quanta demum deper­ditae etiam sunt? Quoad privilegia Regni eadem uni cistae inclusa, cum nescio, qua sorte ad Praepositum devenissent, ut ad sacristiam Sancti Stephani repo­nantur, anno 1584. constitutum. Eadem 1623. perlustranda, petentibusque sub sigillo Regni extradanda esse decretum. 1629. registratio illorum statui publico relata, 1641. denuo registrata, utve sub tribus clavibus, una prae manibus Bani, alia Vicebani, tertia Protonotaru asserventur, prout etiam in praesens asservantur, determinatum fuit. 1608. ne ob vetustatem ille­gibilia évadant, coram Capitulo in forma libelli transummenda decernun­tur. Et hine promanaverit liber ille, qui actu etiam in Archyvo asservatur, et in quo quaedam ex iisdem descripta, perque unum Chasmensem cano­nicum authenticata habentur. Anno 1764. ad propositionem protonotaru Nicolai Skerlecz cista ilia privilegiorum a sacristia Sancti Stephani ad Archyvum Regni relata, privilegiaque diaetalia instrumenta denuo re­gistrata sunt. Anno 1745. in indicta, pro 27-a Aprilds Congregatione Status ordinandi Archyvi cogitationem susceperunt, constituto ea de causa archy­vista Ladislao (fol. 87 v) Kyralio, decretoque eidem annuo 100 florenos stipendio, sed methodas ei adeo perversa praescripta fuit, ut publici plu­rimum interfuerit, eundem nihil egisse. Jubebatur ille convulsis omnium congregationum actis politica, oeconomica, militaria seorsim colligere, sic­que in indicem referre. Cum non acta propter indicem commisceri, sed index acta secernere debeat, nec supersit alia Archyvum ordinandi ratio, quam reductis ad singula corpora congregationum eo pertinentibus actis ilia primum in seorsivum iuxta politicorum, militarium, oeconomicorum et iuridicorum obiectorum rubricas indicem referre, turn vero generalem iuxta easdem rubricas absque ulla actorum convulsione indicem formare, Archyvum nunquam nisi per protonotarium aliquem privata industria in ordinem redigendum esse perspicuum videtur, immortali certa memoria dignus esset protonotarius ille, qui tot retroacta saecula eum laborem Pa­triae suae vellet consecrare. (fol. 88 r) 42

Next

/
Thumbnails
Contents