ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 292

aliquem conventum provinciae Utriusque Lombardiae. In forma solita. [f. 12r] Hippolytus M. Beccaria (1600) Provincia Dalmatiae [1600] 1827. Die 3 iunii 1600. Conceditur licentia alienandi conventu i San cti Marci de Lesina bona immobilia et domos quasdam, in forma et assensu provincialis sui. [49, f. 141r] 1828. Idem concessum conventui Sancti Petri Martiris de Civitate Veteri. 1829. Die 9 iunii 1600. Concessum fuit, quod provincia possit eligere tem­pore suo suum provincialem, non obstantibus; et quod pater frater Simon de Jadra possit assignari in conventu Jadrae, non obstante sententia prohi­bente; et quod in confirmatione priorum, ubi non sunt quinque vocales, possit provincialis convocare (si non poterit habere quatuor priores vici­niores) duos vel unum priorem, vel cum quatuor patribus a consiliis anti­quioribus a professione, anteponendo graduates vel lectores, confirmare priores. 1830. Die 9 iunii 1600. Assignatur in studio Bononiensi Vincentius de Le­sina et frater Victorius de Jadra, et in studio Neapolitano frater Hiacinthus de Jadra. 1831. Item commissum fuit reverendo patri provinciali fratri Cornelio Nassio de Jadra, quod possit in civitate Ragusina audire et terminare con­troversias inter reverendum viearium dictae congregationis et patrem fra­trem Athanasium de Ragusio nomine prioratus et de absolutione a prioratu patris fratris Augustini de Ragusio. Provincia Utriusque Lombardiae 1832. Die 15 ianuarii 1600. Datus fuit in provincialem Dalmatiae authori­tate apostolica pater lector frater Cornelius Nassius de Jadra. [f. 28r] Episcopi ex Ordine assumpti 1833. Frater Dominicus Fugo ris de Venetiis, archiepiscopus Spalatensis 271 . [f. 3r] 1834. Frater Augustinus Quintius de Spalato, episcopus Corzulensis. 1835. Frater Vincentius Arigonus Brixiensis, episcopus Sibenici" 8 . [f. 3v] 1836. Frater Archangelus Gozius de Ragusio, episcopus Mercane. 277 Usp. C. Eubel, Hierarchia catholica, III, str. 321. 278 P. Gauchat, Hierarchia catholica medii et recentioris aevi, IV, Monasterii 1935, str. 314. 292

Next

/
Thumbnails
Contents