ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 275
Seraphinus Cavalli, proc. gen. et vic. gen. (1569-1570) Provincia Dalmatiae 1569 1636. Reverendus pater frater Simon Rosa, magister, fuit confirmatus in provincialem Dalmatie, electus in capitulo Traguriensi, habuit vota 18 ex viginti, cum auctoritate consueta. Die 6 novembris. [37, f. 35r] 1637. Eodem die venerabilis pater frater Paulus de Jadra fuit institutus baccalaureus pro conventu Jadrensi, ubi secundum decreta capituli generalis Rome celebrati Studium erigendum erat. 1570 1638. Die 15 ianuarii. Translata fuit affiliatio venerabilis patris fratris Angeli Carnaruti a conventu suo originali Jadrensi ad conventum divi Joannis Baptiste de Nona, consensu tamen habito reverendi provincialis sui, quod factum fuit tum loci indigentia, tum etiam comitis illius communitatis precibus. 1639. Die 10 maii. Concessa fuit facultas fratri Simoni de Jadra, converso, affiliandi se ad aliquem conventum vicarie Sancti Dominici. In forma. 1640. Die 18 novembris. Concessa fuit facultas religioso iuveni fratri Nicoiao de Sibenico affiliandi se ad aliam provinciam, requisito assensu sui reverendi provincialis et aliis. In forma rigorosa. 1641. Die 18 (novembris). Assignatus fuit venerabilis frater Petrus de Spalatro pro rata provincie sue in conventu et studio nostro Sancti Eustorgii de Mediolano in studentem formalem cum solitis gratiis. [1571] 1642. Die 28 iulii fuit facta intimatio capituli generalis reverendo patri provinciali Dalmatie. In forma. Congregatio Ragusina 1570 1643. Iunii, die 12. Confirmatus fuit vicarius generalis congregationis Ragusine reverendus pater frater Thomas Raguseus, cum auctoritate solita. [f. 75r] 1644. Die 17 (iunii). Ex processu transmisso contra fratrem Johannem Mariam de Ragusio factum fuit ei preceptum formale et sub pena privationis habitus, ut deberet se carceri presentare sub obedientia reverendi sui vicarii infra spatium viginti quatuor horarum, sub cuius iudicio carcere inclusus usque ad finem permanere; quod si facere recusaverit extra Ragusium, in alium conventum per eundem viearium assignandum se conferat infra spatium trium dierum, neque illuc redire audeat sine nostra in scriptis licentia; deinde opportuno tempore coram iudicibus causarum in proxime futuro capitulo generali de more deputandi personaliter comparere. 1645. Die 5 novembris. Admissus fuit Bononie venerabilis frater Bernardus Raguseus 272 ad examen subeundum non adhuc sui studentatus completo triennio, ex quo si evadere in honore et approbantibus eius studii moderatoribus continget in lectorem, in sua congregatione esse, decretum 272 Bernardus Marini Natalis de Georgio o kojemu v. HAD, Testamenta Notariae, 17, ff. 4tlr —42v. 275