ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 255

manibus Turcarum licentia et postea redeundi ad conventum suum. Neapoli, 12 aprilis. 1441. Fratri Thadeo de Ragusio confirmatur cella olim a sororibus suis concessa, posita in conventu Sancti Dominici de Ragusio, videlicet in dormi­torio, quae non possit ab eo auferri, etiam quod extra conventum Ragusinum assignetur. Neapoli, 12 aprilis. [f. 221v] 1442. Fratri Blasio de Ragusio conceditur idem ut supra et quod possit ubique predicare tam apud fideles quam infidèles et in provincia Dalmatiae, dummodo sit vocatus et dempta omni specie lucri. Per patentes. (Eadem die). 1443. Fratri Blasio et fratri Thomae de Ragusio concessum est, ut pos­sint in proximo futuro iubileo pro sua devotione Romam petere, nec impediri valeant. Neapoli, 7 maii. 1444. Frater Thomas Carlovich de Ragusio per patentes habet officium predicandi et quod possit etiam apud infidèles et ubique, prout in duobus precedentibus concessum fuit. Precepto formali mandatur omnibus subiectis, ne illum impedire valeant. Neapoli, 20 maii. 1445. Frater Thomas predictus assignatur, completo suo studio, ad con­ventum seu locum Insulae de Medio cum gratiis fratribus assignatis dari so­litis vigore constitutionum nostrarum. Neapoli, 22 maii. 1446. Fratri Thadeo (conceditur licentia), quod possit ire in Trebignum propter nonnulla negotia agenda et visitandi parentes. Neapoli, 23 maii. Provincia Utriusque Lombardiae 1447. Fratri Xisto Jadrensi de Dalmatia concessum est, ut possit affiliari in conventu Basellae et per patentes declaratur affiliatus de consensu reve­rendi provincialis et medietatis ipsorum vocalium. Tridenti, 8 augusti (1545). [f. 31r] 1448. Frater Hieronymus de Jadra accepit facultatem per patentes mu­tandi affiliationem suam a conventu Sancti Dominici de Asculo propter ra­tionabiles causas ad quemcumque conventum provinciae, ubi habuerit con­sensum maioris partis vocalium illius conventus et imprimis beneplacito pro­vincialis. Tridenti, 27 decembris (1546). [f. 38r] 1449. Frater Innocentius de Pago dispensatur quod possit promoveri ad sacerdotium, non obstante quod non expleverit annum 24 et nonum in reli­gione, dummodo excesserit 22-um et alias sit a suis prelatis idoneus iudicatus. Florentiae, 14 maii (1549). [f. 59r] 1450. Affiliatio facta in conventu Baselle in fratrem Xistum de Jadra quia, ut dicitur, non est legitime facta, revocatur; conceditur tamen, quod si a maiori parte vocalium dicti conventus capitulariter congregatorum de consensu provincialis admissus fuerit, sit filius dicti conventus. Mediolani, 18 iulii 1549. [f. 285r] 1451. Frater Sixtus de Jadra declaratur esse filius conventus Basellensis habita informatione, quod litere superius primo loco supra registrate folio 285 falso fuerunt supplicate et iterum decernitur et declaratur filius con­ventus Bergomensis eo quod per decretum reverendissimi (magistri genera­lis) omnes filii conventus Baselle transferuntur ad conventum Bergomensem. Crémone, 13 septembris (1549). [f. 287v] 1452. Frater Honophrius de Arbe Dalmata dispensatur ad sacerdotium post Pascha suscipiendum, non obstante ordinatione provincie de novem aut de decern annis. Parmae, 16 septembris (1549). [f. 288r] 255

Next

/
Thumbnails
Contents