ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 244

1364. Nonnullae ordinationes factae sunt, quarum copia extat in principio huius registri seorsum sub cooperta. Datum die prima novembris. 1365. Fratri Antonio de Pago conceditur facultas eundi ad capitulum pro­vinciale Romanae provinciae anni 1548 et intrandi ipsam, commendaturque reverendo provinciali et diffinitoribus. Venetiis, 3 novembris. 1366. Frater Martialis de Catharo per patentes efficitur confessor mona­sterii Sancti Demetrii de Jadra cum auctoritate dari solita huiusmodi con­fessoribus et, in quantum opus est, cum precepto formali, ut acceptet et exe­quatur ac versus Jadram quantocius se conférât, ubi assignatur cum omnibus gratiis; et removetur autem imprimis de quocumque conventu et loco. Ve­netiis, 4 novembris. 1367. Prioribus seu presidentibus conventuum atque locorum omnium pro­vinciae imponitur per patentes, ut habeant infra terminum unius diei, etiam sub precepto formali et sub pena absolutionis ab officiis suis, solvere taxam sibi deterrninatam a reverendo provinciali iuxta dictamen conscientiae suae ipsis impositam ab eo dicto provinciali pro expensis factis reverendissimo generali ab eo tam in associando quam in subveniendo dicto reverendissimo generali, prout consuevit fieri. Venetiis, 5 novembris. 1368. Frater Franciscus Casotus de Lesina promovetur et licentiatur ad gradum bachalaurei et ad lecturam Sententiarum pro quattuor annis, iuxta acta capituli generalis pro gradu magisterii exclusive, in conventu Lesinensi cum loco, gratiis et dum effectualiter legat per annos quattuor et non aliter, ad instantia provincialis et priorum provinciae. Venetiis, 5 novembris. 1369. Frater Marcus de Jadra assignatur in suo conventu Jadrensi, quo melius ab infirmitate possit convalescere. Paduae, 24 novembris. 1370. Frater Marcus de Jadra per patentes assignatur in lectorem conven­tus Jadrensis, hac tamen conditione, quod non fungatur lectoratus officio, nisi post Pascha resurectionis; obsecratur ac astringitur provincialis, ut fo­veat illi in huiusmodi. Tridenti, 5 decembris. [f. 152v] 1371. Predicto per patentes datur facultas testimoniandi in beneficium consanguineorum suorum et non suam. Tridenti, 5 decembris. 1547 1372. Frater Ambrosius Spalatensis habuit per litteras privatas (licentiam) recedendi a provincia et intrandi congregationem Ragusinam. Commendatur pro charitate patribus dictae congregationis. Tridenti, 6 ianuarii. 1373. Magister Albertus de Catharo per patentes incorporatur in provin­cia cum magisterio in suo conventu originali de Catharo, manda turque om­nibus prelatis provinciae tam presentibus quam futuris sub precepto formali atque etiam subditis, ut tene..ntur suum acceptare magisterium dando ei locum cum omnibus privilegiis. Tridenti, 19 februaru. 1374. Frater Marcus Alegreti de Spalato assignatur per patentes in stu­dentem formalem sacrae theologiae cum gratiis Bononiae pro rata provin­ciae et commendatur patribus. Tridenti, 25 februaru. 1375. Frater Thomas de Spalato, bacchalarius, per litteras privatas ha­buit licentiam discedendi a provincia et petendi Paduam vel alio prout me­dici consulerint ad recuperandam sanitatem; aggravatur conscientia sua ad non discedendum nisi adsit nécessitas. Bononiae, 18 aprilis. 1376. Frater Hieronymus de Jordanis Jadrensis alias per reverendissimum de Casaus in litteris patentibus translatais ab ista provincia ad illam Lom­244

Next

/
Thumbnails
Contents