ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 242
tres conventus Spalatensis, restituuntur ad gratias ordinis, presertim ad vocem tam activam quam passivam, ita quod infra eodemet conventu habeant vocem in futura electione facienda de priore, non obstante quadam ordinatione qui eligunt unum, quod alias fuit apud conventuales, sint privati voce activa et passiva. Rome, 4 iulii. 1346. Frater Valerius de Tragurio per patentes remittitur ad provinciam suam et ad suum originalem conventum Sancte Crucis de Tragurio ubi assignatur cum omnibus gratiis et presertim cum voce activa et passiva, non obstante quacumque ordinatione in contrarium etc. Item non vult, quod possit a dicto conventu, nisi propter grave scandalum, absque scitu suo ammoveri. Romae, 10 iulii. 1347. Frater Paulus de Tragurio removetur a quacumque assignatione seu deputatione et assignatur in suo originali conventu Sancti Dominici de Tragurio cum omnibus gratiis, ubi vult ipse manere, ibi usque ad suum adventum in provinciam, ita quod quamdiu religiose vixerit, non possit a tali assignatione perturbari. Item absolvitur a penitentia incursa tam propter accessum, quam propter recessum sine licentia et qui non terteatur statim adire (ad) reverendum provincialem, nisi cum sua commoditate, sed expectet ilium in visitatione. Romae, 10 iulii. 1348. Frater Nicolaus de Catharo restituitur ad vocem tam activam quam passivam, qua privatus fuerat, et ad omnes gratias ordinis. Ragusii, 11 septembris. [f. 151r] 1349. Frater Dominicus della Brazza per patentes habet facultatem erigendi societatem de Rosario et scribendi utriusque sexus personas in ea, citra tamen cupiditatem auri et questus. Corzulae, 16 septembris. 1350. Frater Thomas de Lesina Miglenisich habuit licentiam petendi Romam devotionis gratia in futuro proximo iubileo 1550; et quod non possit impediri ab aliquo inferiori reverendissimo. Lesinae, 17 septembris. 1351. Priori pro tempore et patribus conventus Spalatensis Sancti Dominici in meritum obedientiae mandatur, ut non solum impediant, sed habeant adiuvare fratrem Doymum Spalatensem de Almissia ad fabricandum seu acquirendum unam domum in castro suo Almissiae, quo possint fratres dicti conventus ac conventus Sanctae Crucis et Sancti Dominici de Tragurio habitare tempore questus aut alio et non discurrere per domos secularium. Non autem quod ordinarie possint fratres sive frater habitare sub titulo vicariatus seu conventu, nec temptent id efficere. Per patentes. Spalati, 18 septembris. 1352. Frater Dominicus Urmaneus Spalatensis electus confirmatur in priorem conventus prenominati Spalatensis cum auctoritate dari solita prioribus in ordine tam in spiritualibus quam in temporalibus et precepto formali, ut infra horam acceptet; et fratribus ut obediant. Spalati, 18 septembris. 1553. Frater Marinus della Brazza absolvitur ab omni pena etiam gravioris culpe et restituitur ad vocem tam activam quam passivam et ad omnes gratias ordinis, excepto quod non possit ire in Italiam absque speciali licentia in scriptis reverendi provincialis pro tempore. In conventu Sanctae Crucis de Bua huius provinciae apud Tragurium, 19 septembris. 1354. Fratribus omnibus huius provinciae habentibus reliquias quasdam olim furatas ex una cruce argentea cum paramento serico viridi a conventu Sanctae Crucis aut scientibus sub pena excomunicationis latae sententiae una pro trina monitione premissa etc., quam contrafacientes incurrant, et sub formali precepto mandatur, ut infra 8 dies a notifia praesentium teneantur habentes restituere ipsi conventui Sanctae Crucis et scientes reverendo 242