ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 234
1261. Data est licentia fratri Luce Maxich de Trofea eundi ad visitandum consanguineos suos et patriam que, licet Christiana, posita est inter Turcos, et ibi manendi et negotia explendi, si opus fuerit, cum licentia tamen reverendi vicarii vel in eius absentia sui prioris; et dato sibi socio cum potestate etiam quod possit ibi predicare et confessiones audire, si tamen ad hoc in conventu expositus sit et cum licentia parrochianorum vel prelatorum; et hoc quatenus ex ordine pendet. Rome, 4 maii. 1262. Misse stmt ordinationes congregationi Ragusine infrascripti tenoris: scilicet preceptum est presidentibus, quod nullo modo permittant vesci carnibus in refectorio, sed in infirmaria tantum. Item, quod nullus habeat duas cellas in dormitorio, nec aliquis per conventum portet mantellum de panno, nisi infirmus et hoc de licentia; item, quod nullus in refectorio utatur patientiis lineis, dum commeditur; et qui habent cellas in dormitorio, non habeant in infirmaria; et quod provideatur iuvenibus ut studeant; et quod in diebus festivis legatur Sacra Scriptura in conventibus; et quod sacerdotes iuvenes habeant lectionem casuum conscientie. Rome, 4 maii. 1263. Confirmata est assignatio fratris Philippi de Ragusio in studentem théologie in conventu Bononiensi supra posita, cum clausula, quod nullus me inferior, si sufficiens fuerit, eum ante tempus in constitutione positum, removere possit. Rome, 4 maii. [f. 168v] 1264. Frater Nicolaus de Valle Ami, provincie Romane, institutus est visitator congregationis Ragusine tam super capita quam super membra, cum authoritate quam habet vicarius provincie mortuo vel amoto provinciali. Rome, 30 decembris 1534. 1265. Idem frater Nicolaus de Valle Arni institutus est visitator provincie Dalmatie cum authoritate supradicta. Rome, 30 decembris 1534. [1535] 1266. Fratri Basilio de Ragusio concessa est licentia manendi in castro Pischiae ad instantiam domini Ferdinandi de Sangro, Neapolitani, ad erudiendum illos homines, qui vocantur Morlachi nuper a Turcis fugitivi; et hoc per biennium cum dimidio anno. Rome, 6 februaru 1535. 1267. Fratri Donato de Ragusio, 257 iuveni, data est licentia a Romana provincia in quam ex Ragusio venit, quia in ea debilitatem corporis patitur, eundi ad provinciam Regni; daturque licentia provinciali Regni, ad quern remittitur, eum acceptandi rogaturque, ut assignet eum in conventu bono, ubi sit lectio sibi conveniens. Rome, 26 aprilis 1535. 1268. Frater Philippus de Ragusio suprascriptus revocatur a studio Bononiensi declaraturque, quod huiusmodi sua inde revocatio intelligatur postquam per biennium steterit Bononie assignatus in studentem. 8 novembris, Rome. 1269. Frater Michael de Ragusio assignatur per patentes Bononie in studentem pro rata provincie Dalmatie declaraturque ibidem tunc solum assignatus, postquam frater Philippus suprascriptus a tempore sue assignationis per biennium Bononie manserit et fuerit a suis patribus revocatus ad partes. 8 eiusdem, ibidem. 1270. Fratri Ambrosio de Ragusio Araneo datur per patentes licentia eundi ad Sanctum Jacobum in Compostella, sui vicarii generalis accedente consensu. 8 eiusdem, ibidem. 257 Vjerojatno Donat Zlatarić (Orificus) o kojemu v. S. Cerva, Iconothcca, str. 107. 234