ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 228

1201. Magister Gregorius Letus de Jadra ordinis predicatorum absolutus a pena gravioris culpe quam incursit, quia recessit et mansit extra conven­tum sui ordinis in conventu aliorum religiosorum; que penitentia data fuit a priore conventus Jadre cum ratificatione reverendi provincialis; qua pena commutata est in sedendo in terra in predicto refectorio fratrum in pane et aqua et in suscipiendo unam disciplinam coram omnibus sacerdotibus, ultra psalteria et psalmos impositos. Item restitutus est ad omnes gratias et pri­vilégia, quas habent ceteri fratres et magistri. Et declaratus est assignatus in conventu Jadre et confirmata est ei licentia predicandi extra provinciam suam, quam habuit a reverendissimo generali magistro Francisco Ferrariensi. Rome, 28 aprilis. 1202. Concesse sunt elemosine, que habentur ex predicationibus magistro Gregorio Leto de Jadra, sicut ceteris magistris et predicatoribus illius pro­vincie conceduntur. Rome, 28 aprilis. 1203. Frater Trifonus de Jadra assignatus est per biennium in conventu Jadrensi cum facultate, quod de licentia reverendi provincialis seu prioris sui predicare possit extra provinciam, sine tamen preiudicio alterius provin­cie seu conventus et fratrum. Rome, 28 aprilis. 1204. Frater Dominicus de Lesina habet licentiam, ut ire possit ad quas­cumque provincias, ubi benivolos invenerit receptores. Rome, 15 iunii. [f. 108v] 1205. Magister Gregorius Ragusinus iterum per patentes habitas potest fieri filius conventus Jadrensis, cum antea renuntiasset filiationi illi, modo media pars filiorum illius conventus consentiat. Rome, prima iulii. 1206. Frater Dominicus de Tragurio per patentes habitas potest visitare limina Petri et accipere pro hoc elemosinas a fratre et ab aliis, iter autem arripere uti commodum sibi visum fuerit, cum socio a suo priore accepto. Rome, prima iulii. 1207. Frater Marinus de Brachia accepit patentes, ne possit molestari de adventu ad Urbem ad reverendum procuratorem. Rome, prima iulii. 1208. Frater Tiburtius de Catharo per patentes est assignatus in conventu Sancti Dominici de Neapoli in studentem théologie cum gratiis et privilegiis ibi consuetis. Rome, 7 augusti. 1209. Magister Gregorius de Ragusio institutus est regens in studio con­ventus Consentini de Calabria et assignatus in eo conventu cum gratiis dari solitis regentibus aliis in eo studio. Rome, 4 octobris. 1210. Frater Joannes de Morbino habet licentiam per litteras clausas transeundi a provincia Dalmatie ad congregationem Ragusinam. Rome, 5 octobris. 1211. Frater Marcus de Jadera, iuvenis, habet licentiam transeundi ab ea­dem provincia ad provinciam Utriusque Lombardie. (Eadem die). 1212. Frater Vincentius de Buchia, magister in theologia, fit commissarius ad recipiendum loca pro ordine nostro et ponendum viearium cum auctori­tate solita dari vicariis huiusmodi locorum ordinis. Locum recipe re debet servatis servandis de licentia ad hoc agendis. Et hoc faciat cum episcopo Sancte Marie de Porta super illa ecclesia recipienda. Romç, 26 octobris. 1213. Eidem per patentes datur potestas visitandi conventum Jadre nostri ordinis cum auctoritate, quam habent provinciales in conventibus sue provin­cie, ut omnia faciat ad utilitatem conventus spiritualem et temporalem. (Eadem die). 1214. Frater Anseimus de Brachia Dalmatie provincie est assignatus in conventu Sancti Nicolai de Catharo per triennium et non potest removed ab 228

Next

/
Thumbnails
Contents