ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 226

1544 1182. Fratri Francisco de Ragusio per literas patentes conceditur facultas discedendi congregationem Ragusinam atque petendi ad provinciam Lombar­diae, petita licentia a reverendo vicario congregationis, licet non obtenta. Romae, 20 augusti. 1183. Reverendo vicario generali fratri Seraphino de Bonis de Ragusio declaratur per literas patentes, qualiter alia clausula contenta in ultimo privilégie eis per reverendissimum generalem novissime concessa, quae tarnen a nuntio sine eorum scitu posita fuit, quod electores vicarii, nisi steterint per triennium in aliqua universitate studii, non habeant vocem etc. de con­silio patrum atque reverendissimi viceprotectoris Burgensis extinguitur, quia minus grata et utilis tali modo electio redderetur. Item absolvuntur a pre­cepto de contributionibus solvendis provincialis Dalmatiae pro reverendis­simo generale atque procuratore ordinis, dummodo solvant et solverint prout per cedulas ostenderint. Romae, 21 augusti. 1184. Confirmantur privilégia congregationis Ragusinae, dempta clausula quod non teneantur fuisse in studio, prout immediate superius habetur per patentes. Romae, 24 augusti. 1185. Magistro Dominico Buchiae praecipitur in virtute Spiritus Sancti et sanctae obedientiae, quatenus infra 15 dies a notitia literarum debeat satisfecisse de expensis factis magistro Antonio de Lésina, factis in itinere ad Urbem, quando fuit a predicto magistro Dominico condemnatus in penam gravioris culpae, quae ex equo videntur importare summam ducatorum 10, quod per commissionem reverendissimi magistri fuerat ordinatum, ut, qui perderet causam, teneretur ad expensas et dicti magistri Dominici sententia contra predictum magistrum Antonium fuit annulata per magistrum Grego­rium de Ragusio et fratrem et fratrem Vincentium de Catharo super hoc deputatos a magistro generali. Romae, 24 augusti. 1186. Reverendus pater frater Hieronymus de Catharo confirmatur in pro­vincialem cum auctoritate solita concedi provincialibus, qui fuit ellectus per compromissum in magistrum Dominicum Buchiam et fratrem Augustinum de Corzula, ac sanctissimus dominus (papa) oraculo vivae vocis supplevit ad omnes deffectus, testante reverendissimo cardinale Sanctae Crucis. Per pa­tentes. Romae, 24 augusti. 1187. Frater Lucas de Brachia, conversus, affiliatur conventui Spalatrensi e conventu Brachiae de consensu provincialis et patrum conventus Spalatri. Romae, 25 augusti. 1188. Frater Nicolaus de Craina eidem conventui affiliatur ex conventu Civitatis Veteris cum eisdem clausulis supradictis etc. Romae, 25 augusti. 1189. Praesidentibus omnibus tam conventuum quam locorum praecipi­tur in virtute ac sub pena absolutionis ab officiis mandatur, quod debeant solvere taxam infra tempus praefigendum a reverendo provinciali eis imposi­tam seu imponendam tarn pro viatico, quam pro propina illius, qui pro con­firmatione provincialis missus fuit. Romae, 25 augusti. [1525] 1190. Dalmatiae provincia debet dare ducatos sex auri de camera pro contributione presentis anni 1525. [1530] 1191. Solvit ad annum 1530 inclusive. 226

Next

/
Thumbnails
Contents