ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 220

Franciscus Silvestri (1524-1528) Provincia Dalmatiae 1525 1123. Vicario generali ac fratribus congregationis Ragusine intimatur esse approbata et confirmata infrascripta, videlicet quod quilibet anno pos­sint celebrare congregationem per modum capituli provincialis et ordinatio­nes facte ibidem habent vim ordinationum capituli provincialis. Item, quod antiquus vicarius confirmet novum, vel prior Ragusinus, vel prior Sancte Cruc is; altero ipsorum vel ambobus mortuis et mortuo prefato vicario et priore Ragusino, prior Sancte Crucis remaneat loco vicarii et quam primum electo vicario novo reddatur certius reverendissimus generalis; et quod elec­tores vicarii sint magistri in theologia, priores, vicarius Insuie Medie et sup­prior conventus ubi celebratur capitulum; item, quod vicarius habeat au­thoritatem super fratres, sorores et personas de tertio habitu, quam habent provinciales in provincia sua; et authoritas duret per biennium vel circa, non tamen duos annos cum dimidio, sed elapso biennio vel circa alius eliga­tur in viearium authoritate prioris vicarii durante usque ad confirmationem et presentiam in congregatione nuper electi vicarii; et ipso decedente, quo casu prior Ragusinus in vicariatu remaneat usque ad confirmationem novi vicarii vel, eo mortuo, prior Sancte Crucis, ut supra. Et quo casu mortuus fuerit vicarius tribus mensibus ante capitulum, vicegerens quam primum teneatur convocare vocales et electores, ut supra, et electionem de vicario facere; et celebratio capituli post Pascha postea celebretur tempore consueto, alias et ipsa electio ad capitulum differenda sit. Item, iiuod frater non expo­situs ab ipsa congregatione capitulariter ad magisterii insignia per tres partes vocum magistrorum gratiis non gaudeat; item, quod fratres fugitivi dicte con­gregationis et qui habuerint licentiam ad aliquos conventus transeundi et ad illos non transierint, sed ad libitum quocumque ierint non recipiantur nec retineantur in conventibus congregationis, nisi per tres partes vocalium con­gregationis, si tempore congregationis ad illos se transtulerint; extra vero vicarius generalis et duo priores de consensu duarum partium patrum con­ventus Ragusini tales ponant ubi eis videbitur usque ad congregationem futu­ram. In contrarium facientes (etc.) Non obstantibus. 9 iunii, Rome. [20, f. 153r] 1124. Fratri Bernardo de Ragusio conceditur licentia, ut possit recipi ad filiationem alicuius conventus congregationis Lombardie, volentes eum. 10 iunii. 1125. Frater Hieronymus conversus de Spalatro transfertur ad filiationem conventus Sancti Dominici de Neapoli, accedente consensu prioris et maioris partis patrum dicti conventus. 11 iunii. 1126. Priori pro tempore conventus Traguriensis conceditur facultas vi­dendi quasdam domunculas modice utilitatis et pretium illarum convertatur in meliorem utilitatem et etiam pro reparatione ecclesie, de consilio tamen reverendi provincialis. 12 iunii. 1127. Reverendo patri magistro Vincentio Buchia, provinciali, conceditur, quod possit eligere conventum et socium ad vitam, et quod nullus possit eum cogère ad prelaturam, etiam sub censuris, nec ammovere a conventu electo per ipsum quacumque de causa; et quod successor in provincialatu ipsius non possit amplius de rebus provincie ab eo repetere que receperit a suo predecessore. Conceditur ei facultas tenendi pro necessitatibus suis aureos 220

Next

/
Thumbnails
Contents