ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 213

1066. Praecipitur in virtute etc. reverendo magistro Vincentio de Catharo, provinciali Dalmatiae, ut faciat restituere quaecumque bona débita magistro Johanni de Sibinico, fratri Lucae, consanguineo suo etc. 28 iulii, Romae. 1067. Frater Benedictus de Brachia absolvitur a censuris et dispensatur cum eo in irregularitatibus; et assignatur in conventu Sanctae Mariae Grati­arum; et non datur aliqua paenitentia eo, quod venerit sine licentia. 3 augusti, Romae. 1068. Frater Vitus (Nutripedus) absolvitur ab omnibus censuris et di­spensatur cum eo super irregularitatibus auctoritate etc.; et, donee de causa sua cognitum et iudicatum fuerit a reverendissimo magistro ordinis, suspen­duntur omnes sententiae contra eum et restituitur, ac si non foret condem­natus. Item praecipitur in virtute Spiritus Sancti et sanctae oboedientiae, ut bona, quae erunt probata non esse fratris Viti, restituantur sine mora reve­rendo provinciali, prioribus et aliis etc. 6 augusti, Romae. Item additum est, quod assignatur in conventu Jadrae. Mandatur quoque priori vel praesidenti praedicti conventus, quod aut restituât ei suas vestes aut decenter induat eum. Mandatur item reverendo provinciali, quod significet, an omnes fratres posuerint bona sua in communi; qua de causa frater Vitus spoliatur bonis suis. Et quod de causa praedicti fratris Viti faciat publicas examinationes et acta coram ipso fi(a)nt, ita quod possit contradicere et defendere se secun­dum constitutiones; quae authenticata mittat ad reverendissimum magistrum ordinis. 6 augusti, Romae. 1069. Frater Mathaeus Niseus assignatur in conventu Jadrae. Item revo­catur auctoritas data provinciali procedendi contra praedictum fratrem Ma­thaeum in his, quae gessit in suo provincialatu. Suspenduntur insuper poenae et condemnationes impositae ei, donee a magistro reverendissimo iudicatum fuerit. Mandatur item reverendo provinciali, ne impediat eum exigere débita sibi tam a conventibus quam a fratribus. Nec se intromittat de contributi­onibus, quas reverendisimo magistro debet, sed tantum scribat, quo pacto res se habeat etc. 6 augusti, Romae. [pp. 290-291, n. 64] 1070. Praecipitur in virtute Spiritus Sancti etc. reverendo provinciali, priori et fratribus conventus Jadrae et aliis provinciae, quatenus infra spa­tium unius diei naturalis a notitia praesentium restituant fratri Vito Nutri­pedo omnes patentes spectantes cuiuslibet magistri ordinis et omnes scrip­turas et ratiocinia hereditatis paternae. 8 augusti, Romae. 1071. Frater Vincentius de Lesina 246 assignatur in biblicum et frater Hi­eronymus de Ragusio assignatur in magistrum studentium in conventu San­ctae Mariae Novellae de Florentia. 26 augusti, Romae. 1072. Notificatur provinciali, quod frater Mathaeus Niseus est absolutus ab omnia praesidentia cuiuscumque conventus et loci in ipsa provincia; et quod iudicium de debitis, quae praetendit deberi sibi, servatur ad capitulum generale; interim nil innovetur aut decernatur. 5 octobris, Romae. 1512 1073. Mandatur reverendo vicario et prioribus conventuum nationis Seg­niae sub poena absolutionis ab officiis, ad quam inferendam fit commissa­2+6 Viniko Pribojević: J. Quetif — J. Echard, Scriptores Ordinis Praedicatorum, II, str. 119; S. Gliuhich, Dizionario biograf ico, str. (261; A. Schmaus, Vincentius Priboevius, ein Vorläufer des Panslavismus. Jahrbücher für Geschichte Osteuropas, Neue Folge, Band 1, Heft 3. München, Isar—Verlag, 1953, str. 243—254; M. Kombi, Povijest hrvatske književnosti do preporoda, Zagreb 19611, str. 68, 79, 123, 133, 219, 425; v. također V. Pribojević, O podrijetlu i zgodama Slavena. Uvod i bilješke napisao i tekst za štampu priredio akademik Grga Novak. Zagreb, JAZU, 1991. 213

Next

/
Thumbnails
Contents