ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 210
1031. Provinciae Dalmatiae ordinatur: 1° quod omnes assignationes et revocationes fratrum occultae nullius sint roboris; occultae autem dicuntur, quae latent conventus, cui assignantur aut unde removentur. (2°) Item ordinatur, quod in capitulo cuiuslibet conventus publicentur assignati vel remoti. (3*) Item, per tres menses ante scratinium prioris vel electionem socii vel quamcumque electionem vel absolutionem prioris non possit aliquis publice vel occulte assignari vel amoveri, salva dispositione constitutionum, nisi per acta capituli provincialis vel de consensu consilii, praesidentis et patrum conventus illius. Quidquid secus fit, inane declaratur. (4°) Item, omnes habentes cameras ad vitam, exeuntes pernoctaturi foras, dimittant claves in manibus alicuius fratris de scientia praesidentis. In contrarium etc. 17 septembris, Romae. 1032. Fratres conventus Jadrensis restituuntur ad vocem activam et passivam et gratias ordinis, quibus propter rebellionem contra provincialem privati erant, sic tarnen, quod tarn illi quam alii, qui manus violentas in eum iniecerunt, hanc gratiam non consequantur, nisi in singulis quattuor septimanarum ter ante ostium refectorii prostrationes faciant et cum pane et aqua in terra sedeant, cum miseriocordia tamen praesidentis in cibo et potu. 18 septembris, Romae. 1033. Frater Mathaeus Jadrensis potest audire confessiones sororum Sancti Demetrii, quae ei confiteri volunt, cum auctoritate in foro conscientiae, quam communiter habent confessores illius monasterii; et mandatur ei, ut requisitum onus subeat. 18 septembris, Romae. 1034. Universis fratribus conventus Jadrensis mandatur sub poena gravioris culpae, ut deposita apud saeculares récupèrent nec amplius aliqua deponant, sed omnia ad notitiam praelati deducant, eius depositioni omnia reliquendo, qui contra facientibus dictam poenam imponant. In contrarium etc. non obstantibus etc. 18 septembris, Romae. [p. 286, n. 30] 1509 1035. Priorissae et monasterio Sancti Nicolai de Scriza conceditur, ut possint eligere confessorem fratrem ordinis, qui sit vicarius reverendissimi super monasterium et immediate subiectus magistro (generali) et habeat auctoritatem super illud monasterium, sicut habent provinciales. In contrarium. 10 februaru, Romae. 1036. Universis praesidentibus conventuum Dalmatiae mandatur sub poena absolutionis ab officiis, ut provinciali satisfaciant integraliter, singuli pro rata sua, de taxis et contributionibus debitis et expenss ad capitula generalia Papiense et Romanum. In contrarium etc. 10 februaru, Romae. 1037. Hoc idem mandatur vicario et praesidentibus conventuum nationis Segniae de praeteritis; et si conventus vel frater alicui fratri provinciae Dalmatiae sit obligatus, satagant, ut satisfaciat, sub poena absolutionis ab officio. In contrarium etc. 10 februaru, Romae. 1038. Approbatur iubilaeatus fratris Viti et Desyderii, conventus Jadrensis, cum omnibus gratiis etc. concessis eis a provinciali, auctoritate capituli generalis Romani. 10 februari!, Romae. 1039. Reverendo patri fratri Mathaeo Nisseo, provinciali, conceditur, quantum pendet ex auctoritate ordinis, licentia acceptandi conventum novum Sancti Ambrosii Podsinglunum, in terra comitis Crobaviae; et ei, sicut aliis conventibus, de necessariis officialibus provideat. In contrarium etc. 12 februaru, Romae. 210