ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)
Strana - 224
deliberationi sedis inhaereret, quantum ad violationem ut in posterum etiam si iuris erit aliam viam sibi ingredi liceat. Lector dicit ut supra et petit saniorem deliberationem. Deliberatum est licet dominus Lector asserit se eo praetextu dixisse se nescire de levatis ipsis quicquam quod tempore levationis causae extra Regnum fuisset, quia turn in persona procuratoris Capituli et eiusdem ageret. Ideo non dominus Lector sed procuratores Capituli convicti silehtarii (!) esse debent eo usque donee solverint solvenda, id est poenam infamiae videlicet centum florenos. Actor submittit sponte convictionem in dominum Lectorem et idem lector paret deliberationi. Lector protestatur et appellat. Actor non admittit nisi depositis deponendis et interim de silentio iuditium, idem est iuditium et solvant procuratores Capituli antequam solvant, sint silentarii. Quantum ad convictionem attinet dabuntur testimoniales deliberationis praesentis. Actor protestatur et appellat. Actor non admittit nisi solutis solvendis. Actor interea petit iuditium de colonis prout in sede praeterita et petit perlegi ultimam levatam proxime praeterite sedis ex qua adstabit postulatio iuridica procuratoris domini Actoris et sedis superinde deliberatio et dilatio ad primum videlicet diem praesentium iuditiorum. Quod vero attinet ad praetensae infamiae poenam florenorum 100 ilia soli sedi cedit, quia ilia est laesa. Procuratores domini Actoris protestantur et petunt saniorem deliberationem, quia procuratores domini Actoris ex causa domini principalis sui, quam dominus Lector publice redarguisset ansam et materiam actoream contra eum dominum Lectorem et principales suos dominos videlicet Capitulares assumpsissent, ursissent et iudicialiter in convictione obtinuissent. Ideoque a rata sua tertia portione excludi nullatenus potuissent, neque possent, quandoquidem nulla tertia persona in litem sese intromisisset aut intromittere voluisset neque quadraret hue exemplum illatum per dominum notarium, quia diversa est ratio huius et illius casus. Hie enim aperte dominus principalis noster fuisset redargutus ex quo causa resultasset inter privatas personas, negotium actum fuisset. Ideoque de tertia sibi cedere petunt satisfactionem et saniorem deliberationem. Nam ex levatis ipsis pateret (!) Actor et In causam attractus. In causam attracti dicunt et protestantur, quod dispositio poenae in parte ne praeiudicet appellationi superius fiendae. Idem est iudicium ut supra. Quantum ad postulationem tertiae partis praetensae poenae, nam soli laese personae cedit muleta. Medietatem autem videlicet quinquaginta florenos si in instanti In causam attracti deposuerint ratum sedes habebit, sin minus debebunt silere ut supra. Dominus Actor protestatur super deliberatione et appellatione ut liceat de intégra coram suo competenti iudice agere et petit perlegi levatas posteriores sedis praeteritae et leguntur. Lectis procuratoriis Actoris iuxta priores allegationes et légitimas postulationes peteret iuditium. In causam attracti dicunt cum protestatione Actorem ipsum calumniose prosequi actionem, quia consopitam causam iudicialiter determinatam et exemtam levaret et prosequeretur in cuius allegationis suae documentum exhibet sedi, sententiam finalem sedis huius et exemptionales eiusdem sententiae. Procurator Actoris protestatur de allegatione calumniae, cum solita protestatione petit par productorum. In causam attracti dicunt se pro informatione sedi produxisse, paria autem universorum processuum in priori processu causae eiusdem vel accepissent vel accipere debuissent et propterea paria illis non dari, potissimum autem, quod ipsi tempore discussionis et revisionis in hac sede vicebanali appellantes fuissent. Procurator Actoris dicit paria merito et de necesse in iuditio contradictorio dari et potissimum removendam intentionem et aquisitionem Actoris calumniam allegasset et in eius probam binas quasdam litteras produxissent, quarum sub 224