ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)
Strana - 217
offieialibus suis militaribus in regno Sclavoniae existentibus ad eadem confinia transferri curaret. Tale quid facere ac promittere quia multa vetarent. Vetat in primis patrocinium quod Vestra Sacratissima Maiestas haberet in omnes ecclesias in provinciiis suis constitutas, etiam in Zagrabiensem, patronorum etenim est ecclesias tueri, bona earundem conservare. Vetant etiam leges Hungaricae et Sclavonicae, super tali casu dudum latae, et per Vestram etiam Sacratissimam Maiestatem confirmatae. Vetant denique multa incommoda praeiudicia ac pericula quae inde provenire possint. Nam si id Vestra Sacratissima Maiestas fieri permitteret, non solum nobis ac ecclesiae nostrae sed etiam toti regno Sclavoniae praeiudicium, incommodum atque periculum proveniret. Nam aliorum etiam dominorum coloni exinde commoverentur et turbarentur et signanter illi qui per praedictos nostros rebelles colonos hactenus iam ad insurrectionem commoti suasi ac concitati sunt. Illi etenim ex tali praemissa migratione ac facta translatione certo certius rebellarent ideo ne praemissa incommoda, praeiudicia atque pericula exinde eveniant, Vestra Sacratissima Maiestas veluti dominum nostrum clementissimum ac regem iustissimum humillime oratum esse velemus, ne tale quid fieri promitteret, quod eandem Vestram Sacratissimam Maiestatem in praeiudicium iurium tarn publicorum totius regni, quam etiam nostrorum privatorum, minime praemissuram speramus. A qua benignum super hac nostra humili atque decenti instantia exspectamus responmm. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis humillimi capellani Capitulum ecclesiae Zagrabiensis Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46. 36. 1610, travanj 5. Jastrebarsko. Ban Toma Erdödy nalaže službenicima grofa Nikole Zrinskoga u Božjakovini i drugima da vrate Zagrebačkom kaptolu kmetove koji su s kaptolskih posjeda pobjegli na njihove posjede. Cornes Thomas Erdödy de Moniorokerek, Montis Claudii et comitatus Varasdinensis comes perpetuus, Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus ac Sacrae regiae Maiestatis consiliarius etc. Egregiis uni ex vicecomitibus et alteri ex iudicibus nobilium comitatus Zagrabiensis et Crisiensis salutem cum favore. Expositum est nobis nominibus et in personis reverendorum Dominorum Capituli almae Ecclesiae Zagrabiensis qualiter hisce superioribus proxime praeteritis septimanis et diebus coloni ac subditi eorundem Dominorum exponentium Kralocenses et Dumocenses in possessionibus possessionariis ipsorum exponentium Cralocz et Dumocz vocatis annotatoque comitatu Zagrabiensi existentibus habitis commorantes, nescitur qua temeritatis audacia ducti, levatis et assumptis secum universis suis rebus, quas per opportunitatem levare potuerunt, clam et occulte ex praelibatis possessionibus elapsi fuissent atque ad pertinentias Spectabiiis ac Magnifici Domini Nicolai perpetui comitis a Zrinio et comitis comitatus Zaladiensis, castelli Bosiako, possessionesque egregiorum Matthaei Brumani et Hieronymi Fumatich ac aliorum ibidem possessionatorum necnon ab bona aliorum nobilium ac etiam Magnatum, ab ipsis exponetibus coram clarius specificandorum in praellegatis comitatibus Zagrabiensi et 217