ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 91

cium ad me venire dignatus est et is tarde, ubi ad candelam mecum allatam solam assatturam cum salata et caseo, accumbentibus Turhano, Zampako aliisque ad plenam mensam absumeremus, cui bona verba dando, ut nobi­scum coenaret, diu renuenti acquievit. Post plurima bona et duriora ubi necesse fuit verba, de seditione ista ac de privilegio eorum tam ad mensam, quam postea in privato solus cum solo egi. Ad mensam, dixit, se non esse motorem huius rei, sed alterum quempiam, qui nunc maximam fidelitatem relieta communitate dominio demonstrat, Privilegium eorum esse dudum in fornace combustum. Ad quae verba Turhan et Zampak in maximos clamo ­res, rixas et ferre ad verbera, nisi bonis verbis et Preznecium saltern ioci et vexationis gratia hec dixisse eis persuasissem, devenissent. Tandem Preznecium per se in tenebris spatiando sub arboribus modis quibus potui et scivi examinavi, qui Turhanum primum et praecipuum motorem istius rei cum maximo iuramento magnaque diris (!) execratione dixit fuisse pecu­niam .., pro istis expensis praesentatus. Privilegium dixit adhuc esse in manibus suis, sed ita stillicidio aquae sub trabe esse corruptum, quod nullatenus legi possit idque cum maximis iuramentis ita esse aliquoties repetendo affirmabat, paria autem dudum ante corruptionem literarum descripta adhuc in manibus eius esse, quae ut mihi monstraret summopere institi et cum iuramento promisi me sibi restituturum, quae ut promiserat vespere hodie ad me tulit, quae difficillime cum certis persuasionibus ad recopiandum obtinui Vestrisque Reverendissimae et Reverendis Dominibus mitto, quae paria vel quod Privilegium nobis magis puto, Deo propitio, quam illis e re fore. Satis suasi illi ut mitterent duos ad iudicem Apalenich ne causa istius sese venire fatigaret, quia illi ad obedientiam et pro gratia ad Dominos eorundem essent venturi. Is promisit se talia facturum si commu­nitatem congregare et in hane sententiam protrahere poterit, quod vix puto facturos. Et hodie quoque ieiuno stomacho idem quod vespere dixit Turhanum nimirum praecipuum primumque motorem huius rei fuisse et solum hac de causa quod hanc novitatem tegulas faciendi sibi inducere nollent, quibus satis suadeo, utiliores, facilioresque labores fore tegulas conficere ad munitionem quam praestare tenentur Capitini perpetuo duraturam, quam ligna per montes cum discrimine et periculo tam vitae propriae quam animalium ducere ac perquirere, quod omnes cum quibus de his contuli ita annuerunt. Quid tandem faciendum de omnibus sit Reverendissima et Reverendae Dominati ­ones bene considerent meque cum aliis Dominis fratribus Venturis edocere dignentur. His Reverendissimam et Reverendas Dominationes Vestras interim benevalere opto, quibus me unice commendo. Ex Kralo vez rap tim 16 iunii 1608. Reverendissimae et Reverendarum Dominationum Vestrarum servitor Archidiaconus Camarcensis, manu propria. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 36, br. 1 (67). 3. 1609, lipanj 17. — 1609, svibanj 11. Kraljevec (Zagreb). Zapisnik parnice koju su vodili veliki sudac Stjepan Apalenić i podsudac Matija Gluhak iz šalovca u sporu između grofa Nikole Zrinskoga protiv Zagrebačkog kaptola o uvjetima pod kojima seljaci iz Kraljevca, Cerja i Kraljevečkog Kobiljaka mogu odseliti na vlastelinstvo Božjakovinu. 91

Next

/
Thumbnails
Contents