ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 73

sorum. Supradicta autem terra tali fuit condicione donata et alienata a Mulino Gerdomillo Syraci ut ipse Gerdomillus et sui heredes faciant de illa totum suum velie vendendi, donandi et pro anima dimittendi. Testes autem ad hec omnia presentes fuerunt Peruoslavus Ratcovich et Volcsa Dobrovitich. Supra­scripta autem donacio divulgata fuit solleniter et preconigata a Radillo plagari(o) in publico. Ego Cristoforus Triuisanus comes supra dictus manus mea misi. Ego frater Vitus Symeonis de Nurco presbiter lagustensis et notarius comunitatis, supradicta omnia sicut audivi de mandato comitis suprascripti scripsi et signo meo consueto scripsi et roboravi. (Signum notaru). Perg. 12,5 X 11,7 cm. Sign. Prep. 14. No 4. 6. 1317, 28. ožujka. U Lastovu. — Dražen Dežović prodaje neku zemlju Mikanu. 1317, 28. martii. Lagustae. — Drasen Desonic vendit quandam terram Micano. In Christi nomine, amen. Millesimo CCCXVII, indictione [prima], XXVIII die de marci. Drasen Desonic de sua bona voluntate et de puro animo et de bona sciencia vendo a Mican pure et libere unam teram positam u Dobroe aput Marin Bocdanic, ab allia parte aput via comuni ex parte tramuntane. Ista terra fui predata solidorum XX cos denarios Drasen con­fesus et manifestus quia abuisem et recepisem in tempore corniti Dominichini de Fraganosco et suis iudicibus Bocdan Bratostic, Raden Bocdanic, Grupsa Radostic. Ut ipse abeat et posideat ipse et sui nati. Et testes Georgi Pribo­sevic, Radoan Grisclauic, Marin Rollubic et alliis pluris. Fui cridatum per Gnatum piagar. Ego Dominichinus de Fraganosco comes Laguste manum misi. Ego presbiter Andrea de Driuasto notarius Laguste scripsi (Signum notaru.) Perg. 9,5 X 14,3 cm. 7. 1317, 4. travnja. U Lastovu. — Toljen Ljubiknič prodaje vinograd Radenu Ivaniću. 1317, 4. aprilis. Lagustae. — Tolen Lubicnic vendit vineam Radeno Iuanic. [In Christi nomine, amen. MCCC]XVII, die UH aprilis. Factum aput ecclesiam sancti Damiani et Cosme Bocdanic, iudicibus Laguste presen­tibus .... Tolen Lubicnic de sua bona voluntate nomine firmo et libe­ro Radeno Iuanic unam suam vineam que possit esse circa duos [gonyalios] positam Usredepope aput Raden et aput Goisclauum ita quod res propria tenendo, vendendo, donando et pro anima [dimit­tendo] .... benedictione dicti Tolleni uel suorum eredi dictam donacionem abere seu possidere dicto Radenno et suis eredibus 73

Next

/
Thumbnails
Contents