ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 71
Coram nobis subscriptis testibus, ego quidem Radoanus Boscouic de Lagusta confilteor quod unum locum terre, in quo loco fuit una capana et est ortus, et dictus locus est in Lagusta prope Ivan Tholislavic et vadit usque ad viam comunis, dedi et donavi Dobroe Dragarne, de Lagusta. Ut ipse Dobroe et sui heredes hunc locum sive terram ab hodie in antea cum Dei benedictione teneant et possideant et de ipsa perpetuo velie suum faciant. Hec autem carta nullo testimonio rumpi possit. Hii sunt testes: Petrus de Gerdomillo iuratus iudex et presbiter Leonardus de Braiena testis. Et ego diaconus Andreas Benessa canonicus Ragusinus et comunis Ragusa publicus notarius scripsi hec et roboravi. (Signum notaru.) Pergamena 14 X 11,50 cm. 2. (1303 — 1306). U Dubrovniku. — Fragment vjerojatno iz notarske knjige »De maleficiis et dampnis«. (1303 — 1306). Ragusii. — Fragmentum probabiliter ex notariali libro »De maleficiis et dampnis«. Die intrante mense madii. Dominus comes fecit scribere ad memoriam, et fecit preeeptum Dragomillo Dobroeuich quod deberet facere venire Dragauuam filiam dì Bosco de Lagusta. Qui Dragomillo volens obedire preeeptis dicti domini comitis fecit ipsam venire et presentavit ipsam coram domini comitis presencia ipsius. Dictus dominus comes vidit quod ipse Dragomil fecit sua precepta scapulavit ipsum in dicto facto quod amodo in antea nullus homo nec aliquis pro ea possit dicere contra dictum Dragomillum. Et ipse Dragomillus iam est unus annus quod fecit ipsam venire coram sua presencia. 3. 1307, 30. lipnja. U Dubrovniku. — Marija, žena pok. Vita zlatara prodaje vinograd na Lastovu Dobroju Draganiću. 1307, 30. junii. Ragusii. — Maria, uxor quondam Viti aurificis vendit vineam in insula Lagusta Dobroe Draganig. In Christi nomine. Anno domini millesimo trecentesimo septimo, indictione quinta, die ultimo mens is junii, Ragusii. Coram nobis subscriptis testibus, ego quidem Blanculinus cuparius gener Croyhe, procurator legitimus Marie filie dicti Radoani et uxoris condam Vite aurificis, confiteor quod unam vineam, que fuit dicti Vite, positam in Lagusta in loco qui dicitur Peršina vendidi et donavi Dobroe Dragarne de Lagusta pro yperperis duobus quos recepì ab eo, ut ipse Dobroe dictam vineam habeat et possideat et de ipsa perpetuo velie suum faciat. Hec autem carta nullo testimonio rumpi possit. Hii sunt testes Thefla Vitalis juratus judex et presbiter Simon Sacrista testis. 71