ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 244

918. Frater Georgius conventus Ragusii assignatur in eo conventu, in quo benivolos receptores invenerit etc. cuiusvis provincie, reformato vel non etc. Die 28 martii, Rome. 919. Magister Joannes Corona, provincialis, potest recipere quemdam conversum ad habitum clericorum, quia sufficiens est etc.; et gravatur consci­entia eius etc. (Eadem die). 920. Conceditur magistro Joanni, ut supra, quod possit locare, livelare vel ad amphiteosim dare quasdam possessiones, quas conventus incultas reli­quit etc., et quia conventus ex bonis fratris Stephani etc. debet exigere octo­ginta ducatos a quibusdam secularibus etc., dum fuerint exacti, magister deputat illos pro reparatione cuiusdam domus in insula Bagn 231 etc., ut fratres tempore necessitatis ibidem declinantes habeant suas commoditates etc. In contrarium etc. (Eadem die). 921. Frater Dionisius conventus Lesine assignatur in conventu Lesine etc. et non potest removeri ab aliquo inferiore etc. Die 10 aprilis, Rome. 922. Conceditur fratri Luce de Ragusio potest stare in loco Sancte Marie de Gratiis per eum aquisito ordini, cum tribus sociis etc., fratre Jacobo et Benedicto Calabro et alio sibi grato etc. Et ipse aut locus ille non subicitur nisi cure reverendissimi generalis etc. Et potest dictum locum reparare et edificare etc. et fit vicarius dicti loci etc. Iste locus est in provincia Grecie in castro Tharc [...] Et si dicti fratres abirent, potest alios loco eorum ponere etc. Et non potest molestari etc. In contrarium etc. Die 12 aprilis, Rome. 923. Frater Salvator conventus Lesine fit prior conventus Motoni 232 cum potestate etc. (Eadem die). 924. Frater Thomas conventus Lesine assignatur in eodem conventu etc. <Eadem die). 925. Conceditur fratri Luce Spingarolich, conventus Jadre, quod sotius suus frater Gregorius, suus conversus, non possit ocupari in aliquo officio conventus, quia continue eo indiget propter monasterium monialium etc., neque ipse de eo possit ab aliquo molestari etc. In contrarium etc. Die 22 maii, Rome. 926. Frater Lucas Spingarolich fit vicarius sororum et monasterii Sancti Demetrii de Jadra etc. cum potestate consueta etc., non derogando tarnen auctoritatem provincialis etc. (Eadem die). 927. Precipitur magistro Joanni Corone, provinciali provincie etc., in virtute etc., et sub pena precepti transgressoribus debita etc., quod cogat conventus, qui non satisfecerunt magistro Luce Spatario olim de contributio­nibus ratione sui officii provincialatus, quod cum penis et censuris eos ad satisfaciendum cogat etc. In contrarium etc. Die 27 maii, Rome. 928. Ordinatur quod moniales monasterii Sancti Demetrii vivant in com­muni etc., et quod omnia (ad) victum necessaria in communi ponantur etc., et que stare nolunt, egrediantur etc., et quod porte stent clause continue etc.; et revocantur litere concesse quod seculares possint ingredi etc., et quod moniales possint in particulari habere aliquid etc. In contrarium etc. Die, ut supra, Rome. 929. Frater Augustinus conventus Ragusii, 233 bachalarius potest magi­strari in quacumque universitate etc. Die 27 maii, Rome. [f. 163v] 231 Banj nije otok nego mjesto na otoku Pašmanu. 232 Mottola kod Taranta u južnoj Italiji. 233 Augustinus de Naie de Ragusio. V. bilj. 137. 244

Next

/
Thumbnails
Contents