ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 235
1495 806. Condemnatur frater Marcus de Tragurio eo quod non servaverit quod per cyrographum suum promiserat sorori Agnesine solvere singulo anno, ut a notitia literarum infra terminum 15 dierum debeat dare eidem creditrici ducatos duos et deinde omni anno solvere unum ducatum usque ad complementum sui debiti; quod si secus fecerit to tum, tunc solvat sub censuris etc. Die 7 februaru, Venetiis. 807. Fratri Jachobo de Tragurio 198 datur licentia predicandi ubi requisitus fuerit sine calumnia reverendissimi et inferioris, elemosynas accipiendi, retinendi et expendendi, et absolvendi a quibuscumque ter in anno, et cum aliquo sacerdoti (!), cum def fecerit frater ordinis. Die eadem. 808. Confirmatur quidquid factum fuit per provincialem in conventu Sancti Petri Martyris (Civitatis Veteris) circa remotionem prioris et confirmationem, cassando omnia in contrarium facientia. Die 9 februaru, Venetiis. 809. Suspenditur litera concessa fratri Dominico de Segnia, qua ei deputabantur quatuor ducati pro studio suo. Nunc vero propter inopiam conventus est suspensa, quousque conventus respiraverit. Die 6 aprilis, Venetiis. 810. Frater Lucas Spingarolich absolvitur a prioratu Hiadre eo quod fuit electus vicarius reformatorum. Et fit vicarius in eodem conventu frater Stephanus Belcanich ad tenendam electionem et conventus. Die 4 iunii, Venetiis. [f. 155v] 811. Frater Augustinus 199 assignatur in suo conventu Catarensi. Die 5 iunii, Venetiis. 812. Frater Petrus de Lesina et frater Dominicus Venetus de conventu Sancte Crucis de Tragurio habuerunt licentiam standi in insula Sancti Archangeli 200 et officiare. Die eadem. 813. Priorisse Sancti Demetrii de Hiadra conceditur una cum antiquioribus, quod possit eligere unum aut plures confessores, qui audiant eas in confessione, quos per eas ellectos consignantur eis absque inferioris contradictione. Die ultimo iunii, Venetiis. 814. Frater Albertus de Friguio factus est filius nativus et pater conventus Sebenicensis cum consensu omnium et eidem concessa est camera olim magistri Stephani; et conceditur uti pecuniis suis. Die 8 iulii, Venetiis. 815. Fratri Mattheo, priori Sebenicensis, confirmatur concessio camere olim fratris Georgi!, baccalarii, eiusdem conventus. Die eadem. 816. Precipitur provinciali et omnibus presidentibus Provincie Dalmatie, ut frater Thomas Varadinensis Provincie non teneatur in dieta provincia; et si non obediverit, incarceretur, quoniam infamavit comitem Bernardinum. 201 Die 20 augusti. 817. Comittitur provinciali Provincie Dalmatie, ut possit vendere terras et possessiones conventuum parvi valoris pro edificatione ecclesie vel conventus. Die eadem. Venetiis. 818. Cassata est confirmatio et electio fratris Luce Spingarolichi in vicarium conventuum reformatorum Dalmatie. Die eadem. 819. Frater Innocentius assignatur in conventu Segnensi. Die 6 novembris Venetiis. 1« jacobus Marat de Tragurio. Usp. regeste 525, 527, 856, 872, 886, 972. 199 Augustinus de Catharo. V. regeste 877, 976. 200 Otočić Sv. (Mihovila) Arkandjela, desetak km zapadno od Trogira (Usp. I. Ostojić, Benediktinci u Hrvatskoj, II, str. 17, 276, 547). 201 vjerojatno knez Bernardin Frankopan. 235